Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend384. J. van der Burgh. (L.B.)Ex quo nuper a te discessi, vir amplissime, totus in eo fui, utrum vitae genus quod inieram desererem, vel in eo perseverarem; illud mihi vacillantis, hoc degeneris animi specimen videbatur, in neutro autem utile cum honesto coniungi. Commovi adhuc quorundam sacra, [quae] adducerent iniquum hunc Iovem, ut daret nos epulis accumbere divûmGa naar voetnoot3). Verum quando aegre me huius voti compotem fore animadverto, diutius in eo pertendere non decrevi. Certum est itaque, spartam illam, quam sine depreciatione nostrae existimationis ulterius sustinere non licet, relinquam. At hoc ut fiat quam minimo meo incommodo, mea cautio est. Vixi cum domino meo domi et in castrisGa naar voetnoot4), et prout fortuna ferebat, sudavi et alsi. Etiamnum ut ipsi bene serviam, id vero curo sedulo. Verum, quod nunc vehementer doleo, hisce ubi primum partibus admotus sum, ea fui generositate, ut de mercede operae meae nihil definite pactus sum. Emolumenta etiam, de quibus nescio quid speciosi mendax quaedam avis mihi occinebat, iure usque adhuc inter entia rationis a Barlaeo nostro censeri poterantGa naar voetnoot5). Ut ingrato domino hucusque assecla fuerim, nec ratio, nec mea fortuna patiuntur. Prorsus etiam ipsius liberalitati non fido. Itaque hac ratione inter nos actum. Saepius me rogari curavit, ut de certa mercede conveniremus. Hoc dum serio ab eo urgeretur, tandem expressi simul etiam me abiturire et rogare, ut alium quempiam sibi prospiceret, qui mihi ex hac provincia discedenti succedere possit. Non hoc per arrogantiam factum crederet, sed ita visum ijs, a quorum nutu tota vitae meae ratio penderet. Transij itaque Rubiconem, brevi ex hac iniusta servitute manumittendus. Illud iam vereor, ne altera illa navis obhaereat, te non impellente - scis quid hac allegoria designemus. Per genium | |
[pagina 227]
| |
itaque humanitatis, ad quem tu factus es, te rogo, ut in negotium illud, de quo nuper inter nos sermo erat, sedulius aliquanto apud heroem istum, tibi fere cognominemGa naar voetnoot1), incumbas. Utor iure necessitudinis, quam mihi tecum esse pateris; totam hanc rem tui arbitrij facio. Quae si confiat, periculo existimationis meae recipere ausim, nunquam fore, ut te commendationis, me recepti muneris taedere possit. Sin id parum nostris rationibus conducere autumas, aeque ratum erit. Utut cadat, non curat Hippoclides, modo eius criminis conscij nobis non sumus, nec fortunam nostram neglexisse. Statuimus durare et nosmet rebus servare secundis. Poteram me mea virtute involvere et dabo operam, ut ab affectuum meorum moderatione impetrem, quod aulae vanitas mihi negavit ..... Ultrajecti, pridie Cal. Jan. (= 31 Dec.) CIƆIƆCXXVII. |
|