Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend316. C. BarlaeusGa naar voetnoot8). (L.B.)Omnis, qui hinc ad Pembrociae Comitem, hinc ad Oldisworthum dirigitur sermo eucharisticus, Hugeni dilectissime, A te principium, tibi desinet. Unus enim tu horum omnium mihi favorem gratiamque conciliasti, dum nec domi, nec foris illaudatum sinis, et facundiam tuam in laudes hominis nullo tibi merito obstricti liberalius diffundis. Sunt profecto haec non levia sortis meae solatia, quod hac sterili amicorum aetate, benevolentia tua me dignum indicaveris et istum qualemcunque ingenij mei proventum aequo animo exceperis. Amant applausum Camoenae, et magnorum virorum suffragatione laetius frontem exporrigunt. Sed utinam alia ratione, quam litterarum officio et gratiarum actione gratitudinem meam testari possem. Sed nec erecta tua indoles requirit aliud redhostimentum, nec patitur fortunae meae tenuitas, ut paria tibi officia praestem. Unum hoc superest, ut meritorum tuorum memoriam religiose conservem, et diligentius aliquando excutiam vires patrimonij, quod Apollinis dono mihi obtigit, ut, si lege mutui mecum experiri aliquando in animum inducas, honesta virtutum tuarum praedicatione mea apud te nomina expungam. Consulis, ut Comitem Pembrociae et Oldisworthum singulis litteris compellem. Feci, ut potui, nec consilio tuo illibenter obsecutus sum. Mitto apertasGa naar voetnoot9), ut si quid forte in ijs reperias genio gentis minus conveniens, aut quod aulae clientes et purpurae cultores corrugare queat, libere indices. Num inscriptio quoque quidquam deroget honori istorum virorum, adverte. Nec enim adsuevi istos deos affari. Vale, vir clarissime, et me amare persevera. XVII Kalend. Jun. (= 16 Mei) MDCXXVI, Lugd. Batavor. |
|