Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 193]
| |
293. J. Cats. (L.B.)Elegantissime juvenum, Elegantias tuas laetus accepi, libens legi. Stupemus sane, stupemus. Tune carmen tam argutum, tam acutumGa naar voetnoot1), tenebris ulterius premas, et sub modio - quod aiunt - patiaris delitescere? Non oportet. Musis hac hostia tibi litandum est. Ad iudicium nostrum quod attinet, hoc habe. Bona sunt quae intellexi; credo etiam quae non intellexi, nam, ut rem dicam, sunt quae non capio. At scio, nisi obscura sint, non constare haec sacra. Cum nos foelicior hora aliqua coniunget, scrupulos nostros exponendos scias. Interea quidam hic elegantiarum patroni munusculum aliquod musae vernaculae a te ore meo vel calamo vehementer efflagitant; certum est in penu tuo literario multa eius generis exercitia adhuc servari. Prome aliquid de meliore nota et Matthiacos nostros participes tui facias, et - quod olim philosophus suadebat - loquere hic, ut et nostri te videant. Plura iam non addo, praeter salutem clarissimo viro patri tuo, cuius humanitati ac benevolae facilitati multis nominibus me obstrictum libens meritoque profiteor, matri etiam, sapienti matronae, fratri ac sororibus meis verbis impertiendam. Vale. 25 Octob. 1625. |
|