Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend286. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Hesterno die Illustrissimi Principis manibus stupenda oratione parentavit vir incomparabilis Daniel HeinsiusGa naar voetnoot4), et invicti herois laudes exequutus est orator disertissimus. Ego, quanquam nec scripturiam valde, et tanto Principe digna a me dici posse non confidam, tamen in publico hoc augusti funeris apparatu ἀσύμβολος esse nolui, et famae periculum subire malui, quam profani silentij reus haberi. Et, ut verum fatear, impetrare a me non potui, ut tam luculentum et oportunum poetarum furoribus argumentum Musis meis eripi sinerem. Conatus itaque fui summa tantarum rerum fastigia perstringere, ne sine vate decederet is Princeps, cujus virtutum bellicaeque fortitudinis vel umbram solum nulla vatum encomia exprimere valent. Mitto tibi carminis istiusGa naar voetnoot5) exemplaria aliquot, quae quibus voles distribue. Optarem etiam Principi Auriaco exemplar exhiberi, cum faciles aditus et mollia fandi tempora esse noveris. Sed ab omni mendicitatis specie haec mea officia aliena esse volo, nec sordidae negotiationis spe has merces extrudo, quarum parabilis sic satis est annona. Pro poematum tuorum libroGa naar voetnoot6) gratias tibi ago maximas. Eorum lectione ita afficior, ut enthusiasmo mihi correptus videar, cum in eruendis profundis eorum sensibus occupor. Non scripsisti ea, Hugeni praestantissime, aquae potoribus, nec ijs, qui in Belgico carmine nihil praeter rhytmum et numeros sectantur. Ex characteribusGa naar voetnoot7) tuis, plenis reconditae eruditionis, modo sapientiae praecepta, modo festivae oblectationis argumentum delibo. Quam tu lepide medicorum ordinem, jam, pro dolor, meum, perstringis. Quam graviter boni concionatoris munia enarras. Sed cur quaeso nullum mali concionatoris characterem depingis? An nullum esse talem arbitraris? An crabrones metuis? Hoc suspicor. Vides, quantam ex humanitatis tuae fiducia libertatem conceperim, ut etiam iocari apud te audeam. Provinciam, quam virtutibus tuis ac meritis dignam nactus es, officiose tibi | |
[pagina 191]
| |
gratulor, et maiora laudum fortunaeque incrementa rebus tuis ex animo precor. Sed ne longiore sermone tempora tua morer, vir clarissime, vale et Barlaeum patriae, tibi tuisque addictissimum redama. E musaeo nostro, XX Septemb. Ao MDCXXV. |
|