Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend268. Aan D. Heinsius. (K.A.)Quo te ictu non semel terrui, ferio nunc tandem, Heinsi amplissime. Vapula tu, quaeso, quasi amicus feriat et amici filius, neque enim, ut optimi olim parentis mei simul et recorderis et valde mihi succenseas, ab illo candore expecto. Quid me causarum impulerit, ut tua prae caeteris existimatione abuterer, dum meae consulo, non hic repeto, qui id pluribus utraque in praefatione exposuiGa naar voetnoot2). Addidi has igitur, ut, quibus te verbis publice conventum cupio, privatim praescias, neque, si me amas, libere etiam tu praefari dubites, qua in parte vel offendo, vel placeo minus. Rem integram praesto, at undequaque mutabilem; addam, interpolabo, expungam quodcumque jusseris, modo, ne tu totum Heinsium, quem frustra conatum fore, iterum iterumque praemoneo. Ad librum sextum, cujus hic initia vides, restant quaterniones decem omnino, vel duodecim, quos intra mensem confectos dare typopgraphi pollicentur. Id isti dum agunt, effigies autoris Delphis inciditur, qualem in his aedibus a MireveldioGa naar voetnoot3) expressam videre fortasse memineris, imberbem scilicet et ad illam aetatem, qua his ineptijs indulgere minus ineptum fuit. Ut enim tu putidam hic ambitionem taxes, mi Heinsi, constanter assero, non aliud me agere, quam, ne quis me virum insanijsse existimet, adolescentem omnes ignoscant, cum nescio quem sibi barbatum, si dijs placet, cynicum ex Corcyraea Mastige, quam olim dedimus, finxisse non neminem saepe nunciatum sit. Huic tu tabellae, quam versiculis quatuor aut sex aptari curavimus, epigrammation, ut denegare sustineas, debere nunquam desinesGa naar voetnoot4). En ista amicitiae, aut nulla, merces est, intrepide amicum compellare, petere item, quasi repetas quod mutuo debeatur. Tu, Heinsi, si quanti te faciam nescis, ex eo collige, quod amorem hunc meum, quo te arctissime complector, mereri hanc gratiam cum edico, nec erubescere me videas, nec merito iniquum dixeris. Excusationes, quas alibi, quas ubique probaverim, et illud versas in mascula Musas nomina, nullus admitto. Quin si poeseos insolentiam et nescio quem venae languorem allegas, esto sane, et qui vini prodigus tot non Hugenijs non adeo, inquam, tuis fuisti, uni Hugenio, uni tuo toti nec faecem invideas, qui me hanc ultimam omnium molestiam exhibere sancte polliceor, imo et finem hunc rogandi facere, seu tibi vel mollescat animus, vel obrigeat. Utcumque enim negaveris, | |
[pagina 183]
| |
debere, inquam, in aeternum non desines, cui me solatio post requlsam te vel invito placatum eo. Hag., 1625Ga naar voetnoot1). Expecto, nt mutilum hunc foetum remittas, quo tibi mox integrum exhibeamus. |
|