Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend263. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)Sermonem tuum, quo elegiae meae rationes dispungisGa naar voetnoot2), tradidit mihi Doctor Verburchius. Nunquam maiore usura sortem exposui; plus enim quam foenerator sum, qui pro rancidis versiculis gravissimum tuum carmen lucratus sum et, quod omni auro clarius habeo, in amicorum tuorum numerum transscribi merui. De me ita statuas velim, eum me esse, qui ob eximias et raras ingenij tui dotes pene ad superstitionem te veneratus sum. Sed tacito hactenus animi assensu, nunc aperta quoque confessione. Mitto jambos aliquotGa naar voetnoot3), quibus quam te amem, significatum volui. Si poematis tuis eos praefixeris, aliquam a nominis tui splendore gratiam, aliquam a tuorum carminum consortio gloriam consequentur. Nos hic in umbrâ vivimus, et otiosi hactenus fuimus virtutis tuae spectatores. Tu, mi Hugeni, si beare nos voles, litterarum subinde commercio de valetudine tua et communibus studijs nos certiores fac. Vale et nos ama. E musaeo nostro, Lugd. Batav. Ipsis Nonis mensis foemininiGa naar voetnoot4) (= 7 Mei)Ga naar voetnoot5). |
|