Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend262. J. van der Burgh. (A.B.)Is qui hasce litteras tibi traditurus est, a fama tibi fortasse notus, OverbeeckiusGa naar voetnoot5) est ille, quem Pluti nepotem credas, si divitias spectes. Hic cum Hagam cogitaret, rogabat, ut, si quid ad te vellem, scriberem, scilicet ut primus ei ad humanitatem tuam aditus praemunirem. Scripsi itaque, et ut viro bonarum partium gratificarer, et ut hinc potius quam aurigarum tarditati carmen hoc qualecunque concrederemGa naar voetnoot6). Quod si te iudice dignum sit ut praelo subijciatur, aut illud, quod in margine apposui, aut tota inscriptio tollatur; alterutrum enim maneat necesse est ad pleniorem eius intelligentiam. Tardior aliquanto fui, eâ quidem occasione, quod crederem parum periculi esse in mora modici temporis, vel potius, ut ingenue fatear, quod iam aliquot septimanas ita illiteratissimis atque inertissimis negotijs distringar, ut animus ad nullam rem minus quam ad scribenda carmina institui potuerit. Conveni hesternâ die D. Barlaeum, ecquid paratum haberet; ait se promotionis festo commensalis cuiusdam sui ita distineri, ut intra biduum se hoc praestare posse neget; | |
[pagina 180]
| |
sperat se in mora non fore, si hac septimana solvat. Et revera ita animum induxeram, saepius nos ab humanitate tuâ compellatos, non quod typographus ita urgeret, sed quod excitandos nos interdum putares; quod quidem eam ob causam factum magnopere velim; scilicet Sabini quod volunt somniant. Scripsi item ad Westerbanium, cui et mea interesse, ut Otijs tuis aliquid praefetur, et tibi non ingratum fore significavi; ut novi hominem, non deerit. Hoc addam, si quid forte temporis per typographi inertiam supersit, id verbo indica; non credas, quam cordatus ille libenter fidem solveret. Vale, vir clarissime, et si quid familiarius pecco, humanitati tuae ignosce. Leid., Non. (7) Maij CIƆIƆCXXV. |
|