Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend202. Aan J. CatsGa naar voetnoot6). (K.A.)Quod virtutum tuarum insignis fulgor adeo animum oculosque Batavorum meorum affecerit, uti ad praecipui muneris dignitatem evocandum ultro decreverintGa naar voetnoot7), est quod illis, quod tibi, est vero maxime quod nobis gratuler, qui nimirum tanto in posterum propiori vicinia tua gavisum imus, presentia autem atque gratissimo conspectu longe quam ante frequentiori. Interim de illa nugarum mearum editione reliquaGa naar voetnoot8), cui obstetricem manum addicere dignatus es, quid nunc fieret, ambigere coepi, quandoquidem, si illarum quicquid est Middelburgum misero, patricinio simul tuo et cura destitui necesse est, sine quorum alterutro, vel utroque, typographos aegre hoc persuasum iri, non immerito dubitaverim, qui, quam antehac operam praestiterunt, magis utique autoritati consilij tui, quam operum meorum merito imputavi. Itaque | |
[pagina 138]
| |
quid faciendum censeas, rogatum nunc venio, cum, ad me quod attinet, profligatis nunc tandem eorum negotiorum reliquijs, quae una cum gente tot menses gessimus, totis iterum Musis vacatum eam, quamdiu quidem immunem a Republica animum habere per illos licebit, qui huic praesunt. Si quos otij istius non poenitendos fructus posteritati imputandos arbitraris, tuum erit monere; ego, quod unquam isti calamo imperaveris, quo recte curetur ac sedulo, quam promptissime exequar. Vale, vir amplissime, neque si quidquam earum elegantiarum, quas polliciti sunt, Mattiaci vestri luci publicae commiserunt, diutius nobis invideantur sine. Hag., Xo Cal. Maij (= 22 Apr.) CIƆIƆCXXIII. |
|