Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend165. Aan J. CatsGa naar voetnoot1). (L.B.)Quid si autem Antverpiensis ille sculptorGa naar voetnoot2) non desinat morarum unquam, quid censes de Tempe nostris ac satyra statuendum, amplissime Catsi, nempe ut lucem nisi exoleta non videant? Absit sane et, nisi quid secus te moveat, vel unius Matris gratiâ - quae partus hosce cum muliebri, tum materno affectu, id est bis avide expectat - unum aut alterum exemplar Hagam dimittatur. Vides anni tempestatem, et quam illa praeter caeteris his lusibus apta; itaque si commodum est, quaeso ne saltem domus nostra longiore morâ detineatur; solet expectatio mirificas opiniones de rebus diu negatis ingerere; idem ne hic accidat, tua, si placet, cura erit, qui potissimum nosti, quam illud damno et pudori nostro cessurum sit. Vale, vir clarissime, et statim ubi in Hollandiam redierimus - quod intra mensem non ausim polliceri - caetera nostra fac typographi expectent, quandoquidem ita carum habituri videmini, benigni rerum nostrarum aestimatores. Lond., 28o Julij 1622. |
|