Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 90]
| |
140. Aan J. CatsGa naar voetnoot1). (K.A.)Habes denique, mi Catsi, specimen pertinacis industriae; quantas enim inter turbas easdemque non jam forenses, sed aulicas et quidem Anglicanas, ista nobis exciderint, nisi ipsa abunde indicaverint, fama certe molestae hic admodum negotiationis testatum faciet. Itaque qui nihil hic te dignum reperturus es, amplectere, rogo, insipidum poëmaGa naar voetnoot2), non mei nunc, sed tui maxime nominis gratia; quo si audaciuscule vel usum vel abusum agnoveris, amori potius quam temeritati offensam adstrue, partim vero et mutuo illi affectui erga nos tuo, de quo, ut insignem jam antea opinionem concepimus, ita quicquam in ea ut remittamus, humanitas tua non patitur. De ipso carmine verbum non addam, nisi, utcumque tandem de vita eius vel nece decreturi estis, acceptum nobis fore, ut qui gloriam hanc unam affectavimus tibi morem gerendi, qua occasione si forte quid aptius exivit neque nimis insulse in saeculi ineptias invecti sumus, jam unâ operâ de patria atque amicis commode meriti videbimur. Typographos quod attinet, iterum illud monebo, ne qua ab ortographia nostra sinantur dellectere, quo nempe maculis nostris ne illi quoque suas adspergant et bis ridiculum autorem slatuant ijs, quos ipse deridendos suscepit. Displicuisse vobis lamellam illamGa naar voetnoot3), non miror adeo quam indignor missam fuisse, ex quo eius videndae copia facta est, rudis profecto, sordidae et vestro plane conspectu indignae, non ita poemate meo, ut comiter tu quidem ivisti assertum, nisi facem tenebris nostris additam oportuit luculentiorem, quam Mattiaci vestri nunc facere videntur, dum abortus nostri deformitatem cultu suo correctum euntGa naar voetnoot4). Bene sit hospitibus tam humanis, tam opportune nostri misertis et nostrorum. Et sane, si quid huic etiam satyrae ejuscemodi emblematum praefigendum censuerint, non difficilem me assensorem habituri suntGa naar voetnoot5), qui alterum hunc partum favore vestro digniorem aliquanto priori illo esse non erubescam affirmare, si tamen in causa filiorum parenti adhibendam concesseris fidem. Lond., 22o Mart. 1622. Quas margini notas adscripsimus etiam atque etiam ut ne omittantur, rogo. Quae, si voluminis capacitas ferre nequeat, inferiori paginae subjunganturGa naar voetnoot6); neque enim temere operam hanc quoque impendisse videri velim, sed ijs rationibus adductusGa naar voetnoot7), quas coram exponendi olim erit occasio. De picturis vestra omnino cura sit, qualemcumque tandem aptissimam existimaveritis. Meo iudicio frontem opusculi non inepte occupaverit effigies primorum parentum, ita ut conversi singuli ad sui sexus progeniem, et quem utrobique descripsimus morem vestitusGa naar voetnoot8), summa admiratione vel horrore correpti videantur. |
|