Ita me omnes boni ament, mi Huijgens, placidum tuum illud ingenium miramur hic, atque exosculamur, quod in mediis istis occupationum molestiis - de quibus et hic fama satis constans - etiam versus pangere, id est, in sese secedere ac se contemplari sustinet. Macte, mi vir, ista virtute; ea sane in tempora iam incidimus, quibus animum firmare constantibus exemplis nostrum erit, ut in mediis patriae turbis pectus immotum, et a perturbationibus alienum patriae praestemus; ut quisque pro modulo suo laboranti manum admoveat, dum meliora nobis divina clementia - si fas sperare - largiatur. Versus istosGa naar voetnoot3):
Pastorum Musam Damonis et Alphesiboei
Immemor herbarum quos est mirata iuvencaGa naar voetnoot4),
ad clarissinum virum patrem tuum misimus; et ecce tandem eodem tempore lamellam istam aeneam, a fratre tuo missam, accepimus, non modo parvam nimis ac rudem, sed sordidam et plane indignam, quae operi amoenissimo vel praefigatur, vel coniungatur; nec enim ei incisa sunt Batava illa Tempe, sed aqua, ut vocant, forti, nullo decore inesaGa naar voetnoot5). Puduit sane eos, quorum haec cura, indecorae parcimoniae et statim maiorem luculentioremque delineationem procuravere, insertis etiam, suis locis, quatuor anni partibus, affabre elaboratis, adeo ut opus suis ornamentis, quoad picturam, hic satis gratum lectori reddendum sit; reliqua tua Musa plene praestabit. Si itaque aliquid in Anglia tibi natum, huic operi ut iungas suadeo; idque sine dispendio temporis fiet, antequam enim res hic confecta erit, procul dubio nova tua facile mitti poterunt; ita iusto opere lectorem invitabis, quod per sese libri formam possit efficere, nam Zelandi nostri in suo isto instituto frigent, et cum per plures illud expediendum sit, segnius, ut solet, perficiturGa naar voetnoot6) ..... Middelburgi, 5o Martii 1622.