Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend114. J. CatsGa naar voetnoot5). (L.B.)Musteum tuum ac lepidum poemaGa naar voetnoot6), sed aculeatum tamen, clarissime vir, cum delectatione hic, imo et summa cum admiratione a nobis ac aliis lectum ac relectum. Tune Batavis, tune Mathiacis tuis ac nostris mel istud invideas? Mel, inquam, quod lene tametsi ac dulce, ulcera tamen pungit; ita plane et tua illa Tempe Batava. Prelum itaque hic summa, nituntur opum vi illi, quorum elegantiarum harum ac similium cura. Utque amoeniora Tempe illa tua in publicum prodeant, quatuor anni partes aeri incisas operi inserere et locis commodis applicare ipsis visum; ut quam grata sibi sint ac omnibus esse debeant, eo cultu publice testentur. Interea ego ad fratrem tuum litteras dare non distuli, ut ille delineata nobis Batava Tempe, simulac commodum erit, transmittat, opera, ut scribis, Veldii. Litteras tuas Gravesandae Britannorum scriptasGa naar voetnoot7) etiam libens accepi, aliisque communicavi. Quis tu, qui Musas tecum hinc abripis et vel in salso mari dulces ad amussim versus pangere non desinis? Euge et si quid novarum rerum Britannia in calamum tuum immiserit - nam et ibi Musas spiraturas speramus - nobis id communicare ne graveris, ut et illud hisce tuis, si videbitur, coniungi possit. Si quae spes interea rerum bonarum in aula affulgeat, verbo, quaeso, indica et vale. (16 Dec. 1621.)Ga naar voetnoot8) |
|