Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend112. Aan J. CatsGa naar voetnoot4). (K.A.)Non distuli responsum, Catzi amplissime, nisi quo sic respondere daretur, ut quidem tu humanissime imitando injungis. Peropportune itaque versantem circa medium poëmatij huiusGa naar voetnoot5) occupasti, cuius ad finem uti properarem, et ante iter Anglicanum, utut occupatiunculae incursitaverint, rogationis tuae fecit autoritas. Vide, quam sum palea, quem levissima quaeque laudis aura in altum levet, et e pectore amicorum profecta, ubi, quantum fere veritas periclitetur, imperitissimi sciunt. Certe ne me quidem nescire tu sinis, tam splendide de nostris elocutus, quae nisi hactenus lectione prorsus tua indigna habuissemus, pridem etiam invito obtrudere veriti non fuissemus. Ad haec nova quod attinet, tibi modo quod intristi exedundum eritGa naar voetnoot6). Itaque ubi mox elegantiarum isti apud vos patroni compererintGa naar voetnoot7), quam indigno stigmate nobilissimas chartasGa naar voetnoot8) inustum imus, penes te culpa sit et, si potis, excusatio. At vero magno discrimine causam protegere affectas. Ego sane, imperitiae apud quemlibet, quam inobedientiae apud te solum traduci secus habui, vel, quod turpius, ingratitudinis; quantum enim tibi debeam, qui inter nomina tam illustria vestigium nostri accensendum putaveris, fronte caream, nisi palam profitear. De carminis materia, quam ea ad palatum factura sit, ancipitem animum tenet. At, nisi memoria laboro, visus es olim, cum una essemus, innuisse etiam iuvenilibus locum fore. Si tamen aut minus seria ista, pro gravitate operis ac dignitate, aut - ut suspicor - laxiora etiam quam pro voluminis modulo, caussam non dico quin rejiciantur; ut remittantur tamen quam ocijssime, neque ibi manibus cuiusque terantur antea quam typis Hollandicis divulgata fuerint, cuius rei provinciam fratri denique imposui, cui absente me perscribere ne graveris, quid statuendum censeas, rogo. Sed et ipse a te deliberationum harum certior fieri, nisi molestum erit, in Anglia gestio; praecipue autem quo animo, quo vultu hasce tricas receperitis. Deambulacrum ipsum, quod carmine descriptum habes, aeri praeterea incidendum | |
[pagina 71]
| |
curavi ab homine neutiquam huius artis imperito; VeldioGa naar voetnoot1) nomen est, ne Zelandis quidem, ut opinor, inauditum. Si et huius tabellae usum aliquem apud vos fore existimaveris, fratri identidem, qui eam intra pauculos admodum dies habiturus est, indicatum oportebit. Quod superest, serio te rogo, ut, ne qua typographi vestri latum unguem ab autographi nostrae orthographia recedant, at ne quidem ab accentibus vel interpunctionibus, curatum velisGa naar voetnoot2). Abunde naevorum est, quo mea mihi displiceant, ut istorum praeterea sordes non accedant. Non assero caeterorum scriptioni praestare hanc meam, sed illud ingenue, sic videri. Et cui non sua, in tantis his opinionum fluctibus? Quos equidem in pacati aliquando acquoris ordinem redactos videre serio expecto, sed, ut ominor, sero expecto, nisi olim tui aliquot pares manum huic aratro applicare dedignaturi non sint. Hag. Com., 24o 9b. (Nov.) 1621. |
|