Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 56]
| |
mausolaeo DelphensiGa naar voetnoot1) inscribendo tecum vel coram vel literis egi. Nondum adeo hac molestia perfunctus sum, quin et reducem exceperint reliquiae. Illustrissimus Princeps - quo jubente ac dirigente primum illud conamen radendo, poliendo, interpolando eo tandem perduximus, ut supremum placet meruisse videretur - totius denique rei curam parenti meo discedens mandavit atque ultimum exemplar potentissimis Ordinibus Generalibus exhibere jussit. Hic Hollandiae delegati negotium suo examine dignum praeter alias provincias censuere, ut quorum praecipue curae atque impensis haec fabrica constaret. Cum itaque eorum aliquos promovendi iudicii causa convenissem, indicavere tandem ad curatores et senatum academicum omnem causam devolutam esse. De curatoribus autem aliud heri ex D. HonerdoGa naar voetnoot2) didici, qui sese de inscriptione ne fando quidem hactenus audijsse asserebat. Non restat nisi Academia. In ea quam tu pro merito personam sustineas, vir amplissime, nescis nescire nos. Adorior itaque nunc te et per illum candorem atque humanitatem, quâ bene de me meisque mereri in usu habes, rogo et obtestor, ne diligentiam et, quod poteris, authoritatem tuam deesse patiaris mihi, quo brevem atque expeditum judicij terminum haec mea quodammodo causa sortiatur. Adderem et benignum, nisi in sapientissimi Principis verba jurare, quam propriae imbecillitatis causam agere, satius longe crederem atque opportunius. Caetera tibi uni committo, iterum precatus, ut nos ab assidua operarum importunitate - gestiunt illi ultimam operi manum imponere - quam primum liberatos velis. 9o Cal. Septemb. (= 24 Aug.) 1620. |
|