Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend89. Aan Daniel Heinsius. (K A.)De reditu nostro jam dudum publicus te rumor certiorem fecerit; non tempero tamen mihi neque, insalutata Lugduno, ubi tantae humanitatis reum me agnosco, quiescendum censeo. Quanquam a P. PauloGa naar voetnoot1), cuius viri notitiam commendationi tuae debere gestiebam, non refero ne salutem quidem, nisi fideicommissariam et ab ore FulgentijGa naar voetnoot2), cuius mihi copiam benignior sors fecit per occasionem musici conventus, quo iturum non ille me fortasse, non ego illum ignorabam. Alterum non conveni; quid autem? ne vidi quidem, neque de facie novisse glorior, nisi ex fide pictorum. Cave mireris tamen et iniquus sis, si ullum immotum lapidem reliquisse dubites, quo ad optatissimum tanti viri adspectum admitterer. At enim publicis negotijs admoveri - hunc honorem ab ampl.mo D. legato deferri passim innotuerat - et privata eorum consuetudine frui, quorum patria quotidie vel ope, vel concilijs utitur, τῶν ἀδυνάτων est in illa republica, ubi tria verba cum exteris commutata neque protinus ad senatum delata odium, suspicionem, invidiam et quiddam amplius inducere ipsi vidimus, ipsi comperimus, forsan et ipse tu didiceris ab ijs, qui ante nos istorum hominum lustraverint ἂστεα ϰαὶ νόον. Porro literas tum tuas homini deferendas curavi; eas quam habuerit charas, quam acceptas, quam item doluerit non ferre utriusque nostrum conditionem, ut horulam cominus de amico tam singulari confabularemur, plenissime fidem Fulgentius fecit, cuius congressu aliquanto sane consolatior Venetijs discessi, quasi lunae intuitu contentus, cum solis non daretur ..... Hag. Com., Id. (13) Aug. CIƆIƆCXX. De populo moribusque Italiae, quid sentiam, ingenue prolocutus sum in elegia quam adjeciGa naar voetnoot3). Ik heb dat vers te Chiavenna geschreven. En nu is het bericht gekomen, dat enkele dagen na de afreis van het gezantschap Spanjaarden en Milaneezen in het dal zijn gevallen en vele menschen in eene kerk gedood hebben. |
|