Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend20. Aan zijn vaderGa naar voetnoot9). (K.A.)*Uit naam van ons beiden dank ik u voor het ons, zoo vrijgevig geschonken, geld; wij zullen het goed besteden. ‘Turpis est sui collaudatio et mihi id summopere invisum dicendi genus; tu, sis, famam consulito; haec certiorem faciet, an siccis dedecus obstem Cognatis, an rem patriam rumore sinistro Limen ad obscoenum frangamGa naar voetnoot10), quanquam sane, si quid pravis exemplis tribuendum, non longe ea quaerenda sint. Invitus fateor. Adeo immutata est facies honestissimi istius quondam contubernij nostri, ut colluviem nequitiarum atque vitiorum intra domesticos parietes alere nos | |
[pagina 9]
| |
non immerito dixerim. Quod pace bonorum tamen credas velim, et paucos quidem eos excipioGa naar voetnoot1). Nam inter caeteros Hic campo indulget: hunc alea decoquit: ille In venerem putretGa naar voetnoot2), homines nequam, putidi, impij atque, quod intolerabile, contumeliosi, quorum hic generis nobilitate, iste patrijs divitijs freti ac tumidi, nihil quam quod ipsi faciunt rectum putant; quibus probi derisui, virtus odio, pietas opprobrio est. In medio hujus contagij collocatus ego, tantum abest ut pellicere valeant me blandi isti comites, velut physica quadam contrariorum antiperistasi magis in dies atque magis virtutis in me studium confirmari sentio. Habetque ea insignis vitiorum deformitas nescio quid stimuli, quo sui quidem ipsius taedium, virtutis vero commendationem affert. Itaque cum toto nonnumquam die libris impenso vesperi ad communem caenam ventum est et temulentos hominum, non studijs, sed vino gravium gestus contemplari libuit, facta tum demum istius miserrimae vitae cum nostra collatione, nimis quantam voluptatem capio. Crede autem istius modi spectaculorum tantum non quotidie copiam dari. Sed plura de his coram ..... Absoluta aliquando summaria ista iuris lectione ad exactam ac specialem porro singulorum tractatuum excussionem alacri animo accessi, ubi, ex consilio eruditiorum, facto magis frequentium atque necessariarum materiarum delectu, familiares eas atque perspectas reddere conor mihi, quantum quidem totis viribus atque assidua lectione assequi potis est, postmodum aliquando, ubi receptui canendum tute suaseris - cuius ego termini prorogationem aliquantulum petere non verebor, quicquid de fratre in animo habeas - thesibus ex harum aliqua publico examini suppositis bono eventui cum bono Deo litaturus...... Leydâ, VIIo Id. (12) Mart. CIƆIƆCXVII. |
|