| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XXXVI. [Quid enim mihi est in coelo]
Quid enim mihi est in coelo, & à te
quid voluisuper terram?Psal. 72.
| |
QVid coelo, mea lux, terrâve, maríve requir am?
Nec coelum, sine te, terra, nec vnda placet.
Non equidem ignoro, quae, quantaq́ gaudia Coelū,
Terraq́ quas fundat, vndaq́ condat opes.
Sed sine te, mea lux, mala sunt, quaecūque vel aether,
Vel tellus gremio, vel tegit vnda salo.
O Coelum! ô tellus! ô caerula marmora ponti!
O tria deliciis regna superba suis!
Delicias cumulus vestras licet aggrevat vnus,
Non sint deliciae, si meus absit amor.
Saepè tulit, fateor, vagae per diuortia mentem
Hinc Thetis, hinc Tellus, arduus indè Polus.
Sed totum iniectis, mundum si metiar vlnis,
Non tamen haec vlnis par erit vlna meis.
Mens aliquando fuit grauidam recludere terram,
AEraq́ diuitibus vellere fulua cauis;
Arumq́, argentumq́, nitentis germina venae,
Quaeq́ metallifero nutrit arena sinu.
Ferro igitur magnae Matris suffodimus aluum
Totaq́ Telluris gaza coacta fuit:
Quid iuuat? aggestas licet aurum impleuerit arcas,
Non tamen est animo nausea paulsa meo.
Ergo sub aequoreos rapuit me cura penates,
Quâ subit Eōas Indus adustus aquas.
| |
| |
Quidquid & aurifluis gemmarum nascitur vndis
Carpere sub liquido gurgite feruor erat.
Et pressum roseis conchylibus edere rorem,
Rideret patulis purpura si qua labris.
Et sparsas rutilis baccas conquirere ripis,
Diues Hydaspaei quâ nitet vnda vadi.
Hei mihi! tam vario lectis ex aequore gemmis,
Littoribus totidem fluminis atque maris,
Tot cyanos tot chrysolitos tot iaspidas inter,
Nulla meae potuit gemma sat esse siti.
Quid facerem, votis terrâq́, mariq́ negatis?
Sidereos, dixi vota subite lares.
Visa igitur superi circumvaga machina mundi,
Templaq́ luciferis fulgida lampadibus
Obstupui stabili currentes ordine flammas,
Astraq́ perpetuos ducere nexa choros:
Inter at indigenas tot Olympi pensilis ignes,
Flamma capax animae non fuit vlla meae.
Nempe ita cùm totum requieuit in Hercule Coelum,
Non illi reuqies sidera, pondus erant.
Ah! piget è terris Coeli conuexa tueri,
Iam super alta feror nubila, terra vale.
Iam cunctae ex oculis, turresq́, vrbesq́ recedunt,
Iam coit in minimam pendula terra pilam:
Iam lunae, solisq́, Iouisq́ superuehor orbes,
Et septena premens sidera, calco pede:
Iamq́ pauimentum stellarum illustre pyropis,
Sub pede despicitur, quod modò culmen erat:
Altaq́ iam cingunt flammantis moenia mundi,
Et propior coeli regia tota patet.
| |
| |
Quin properant volucres, pennata examina, ciues,
Et sociant variis verba fidesq́ modis.
Saltantesq́ obeunt pedibus plaudentibus orbem,
Laetaq́ ceu festo personat Aula die.
O coelum! ô coelum! ô gemmantia lumina stellae!
O, nisi sidereis, atria digna choris!
O volucres animae, rutili respublica Regni!
O chelys Angelicis associanda modis!
O vbi sum? prope facta sui immemor, excider at mēs;
Sed redit vt sponsum sensit abesse suum.
Astra valete, valete Poli, Volucresq́ valete;
Nil mihi vobiscum est, si meus absit amor.
Iam video, mihi quid terrâq́, poloq́ petendum,
Simeus absit amor, Terra, Polusq́ vale.
Degeneres lacrymas, iuuenis Pellaee, dedisti,
Altera quod necdum subdita regna forent:
Quid mihi, millenos si Marte subegero mundos?
Mille mihi mundi nec satis esse queant.
Ah, minus est animo, quidquid sola dissita terrarū,
Astriferaeq́ obeunt moenia vasta plagae!
Quod neque terra capit, neque regna liquētia ponti,
Non hominumq́ lares, non auiumq́ domus;
Quod neque siderei claudunt amplexibus orbes,
Id voto spes est, resq́ petita meo.
Hactenus, heu fateor, vacuas dum prendimus auras,
Semper ab amplexu mens malè lusa suo est!
Tu mihi Terra, Deus; mihi tu Mare, tu mihi Coelū,
Denique cuncta mihi es: Te sine, cuncta nihil.
| |
| |
| |
Psalm. 72.
Quid enim mihi est in coelo, & à te quid
volui super terram?
| |
Hugo de S. Victore in arrhâ Animae.
DIc mihi, quaeso, anima mea, quid est
quod super omnia diligis? ego scio quòd
vita tua dilectio est, & scio quòd sine dile-
ctione esse non potes. Aspice mundum &
omnia quae eo sunt, multas ibi species pul-
cras & illecebrosas inuenies, quae humanos
affectus alliciunt, & secundùm varias vten-
tium delectationes ad fruendum se, deside-
ria accendunt. Habet aurum, habent lapides
preciosi fulgorem suum; habet decor carnis
speciem, picta tapetia & vestes fucatae colo-
rem. Dic ergo, obsecro, mihi; quid de his om-
bus vnicum tibi feceris, quod singulariter
amplecti, quo semper perfrui velis? Certus
enim sum, quod aut horum quae videntur a-
liquid amas, aut si iam postposuisti vniuersa
haec, aliud habes, quod prae omnibus his di-
ligas.
| |
Aug. in Ps. 145.
Quid tibi placet in faeculo? quid est quod
vis laudare? quid est quod vis amare? quo-
cumque corporeis sensibus te conuerteris,
occurrit tibi coelū, occurrit tibi terra. Quòd
amas in terrâ, terrenum est; quicquid amas
in Coelo corporeum est. Iam ergo diu occu-
pata vixisti, & desideriorum diuersitate ver-
berata, portas plagas, faucia, diuisa per amo-
| |
| |
res multos, vbique inquieta, nusquam secu-
ra. Colligere ad te ipsam; quicquid tibi foris
placebat, quaere quem habeat auctorem. Ni-
hil melius in terrâ, verbi gratia, quàm hoc &
illud. Aurum, argentum, animalia, arbores, a-
moenitates, totam terrā cogita; quid melius
in Coelo, sole, lunâ, sideribus? Totum cogi-
ta; omnia ista simul bona valdè, quia fecit
Deus omnia bona valdè; vndique pulcritu-
do operis, quaetibi commendat artificem.
Miraris fabricam, ama fabricatorem. Non
occuperis in eo quod factum, & discedas ab
eo qui fecit; haec enim quibus occuperis sub
te fecit, quia sub se ipso te fecit.
| |
Anima humana quae ad Deum appeten-
dum facta est, quicquid infra Deum appetit,
minus est, ideò que iure ei non sufficit, quod
Deus non est. Sed caue, anima mea, ne non
sponsa, sed adultera dicaris, si munera dantis
plusquam affectum amantis diligis. Vae tibi,
si oberras in vestigijs suis, si nutus suos, pro
eo amas, & non aduertis purgatae mentis in-
telligentiâ, quid innuat lux illa beatissima,
cuius nutus & vestigia sunt omnium creatu-
rarum decus & forma. Adhuc si fortè ignoras
te, ô pulcerrima mulierum, egredere, & abi post ve-
stigia gregum, id est, irrationabilium creatura-
rum, quae sunt vestigium Creatoris tui; tu ve-
rò speculū sanctissimae Trinitatis. Ergo om-
nibus dignior & excellentior comprobaris.
| |
| |
Et pasce haedos tuos, iuxta tabernacula pastoris, id
est, conuerte cogitationes tuas ad choros
Angelorum, quibus quodammodo similis
es in naturâ, & conciuis eris in gloriâ.
Bonau. solilo. cap. 1.
| |
Bonau. cap. 1. solilo.
Heu Domine, nunc intelligo, sed confite-
ri erubesco, species & decor creaturarum
decepit oculum meum, & non aduerti quia
speciosior omnibus creaturis es tu, quibus
tantummodo vnam guttam tuae inaestimabi-
lis pulcritudinis communicasti. Quis enim
ornauit coelum sideribus, aërem volucribus,
aquam piscibus, terram plantis & floribus?
sed quid sunt haec omnia, nisi tuae pulcritudi-
nis modica scintilla? dulcedo etiam Crea-
turarum decepit gustum meum, & non ad-
uerti, guòd melle dulcior es. Tu enim melli
& omni creaturae dulcedinem suam, imò
tuam commodasti. Decipit etiam odor crea-
turae olfactū meum, & ignoraui quòd odor
tuus, ô bone Iesv, re dolet super omnia aro-
mata. Decepit etiam sonus falsus siue fallax
creaturatum, auditum meum, & nesciui nec
sensi quàm dulcia faucibus electorum tuo-
rum eloquia tua.
| |
Bern. medit. cap. 9.
Cor meum, à cogitatione in cogitationem
ducitur, & per varias occupationers & affe-
ctiones variatur, vt saltem varietate ipsarum
rerum impleatur, quarum qualitate satiari
non potest.
| |
Sed hoc scio Domine Deus, quia
| |
| |
vbicumque sum sine te, malè est mihi praeter
te; non solùm extra me, sed etiam in me; quia
omnis copia, quae non est Deus meus, mihi
est egestas. Satiabor tunc cùm apparuerit gloria
tua.
Aug. solilo. cap. 13.
| |
Aug. solilo. cap. 30.
Anima [enim] quam creasti, ira facta est
capax maiestatis tuae, quòd à solo & à nul-
lo alio possit impleri; quando autem te ha-
bet plenum est desiderium eius, & iam nihil
aliud quod desideretur exteriùs, restar. Dum
autem aliquid exterius desiderat, manife-
stum est, quòd te non habet interius; quo ha-
bito, nihil est quod vltra desideret; cùm e-
nim sis summum, & omne bonum, non ha-
bet quod desideret amplius, sed possidet te
omne bonum.
| |
Bruma, calens aestas, ver, Autumnusq́ vicissim,
Spectra a duo vitae, nox simul atque dies,
Coelum, aequor, tellusq́, nouū nihil est mihi prorsus,
Non quae sunt motu praedita, quaeq́ carent.
Nil moror haec; alium mihi da, Rex optime, mundū,
Propter quem hîc prompto tot mala corde fero.
Caetera quae terris voluuntur, nil moror ipse
Ampliùs, humanis linquere cuncta libet.
Naziā. carm. de externi hominis vilitate.
| |
Ad quod cumque me conuettero, vilescit
mihi adeptum, quamuis acciderit desidera-
tum. quando satiabitur desiderium meum
in bonis? non satiabor de mortalibus, non
satiabor de temporalibus; aliquid aeternum
donet, aliquid aeternum concedat. Bonum
| |
| |
tuum quaere, ô anima. Est enim bonum aliud
alteri, & omnes creaturae habent quoddam
bonum suum, integritatis suae & perfectionis
naturae suae. Interest, quid cuique rei imper-
fectae necessarium sit, vt perficiatur: Quaere
tuum bonum, Nemo bonus nisi vnus Deus; sum-
mum bonum, hoc est tutum bonum. Quid
ergo deest, cui summum bonum, bonum est?
sunt enim & inferiora bona, quae alijs & alijs
bona sunt: Pecori quid bonum est, nisi im-
plere ventrem, carere indigentiâ, dormire,
gestire, viuere, sanum esse, generate? Tale tu
bonum quaeris? Cohaeres Christi, quid
gaudes, quia socius es pecori? Erige spē tuam
ad bonum bonorum omnium [ad eum] qui
satiat in bonis desiderium tuum.
Aug. in Ps. 102.
| |
Audi quid Propheta dicat: Quid enim mi-
hi est in Coelo? & illud: A te quid volui in terrâ?
ac si dixisset nullius prorsus alterius rei, nec
coelestis, nec terrestris, sed tuo vnius desi-
derior teneor.
Hoc est; Tu portio mea es, abundas mihi
adomnia, nihil quaesiui aliud, nisi vt te par-
tem haberem; nullas saeculi huius diuitias
& voluptatum illecebras concupiui. Nul-
lius egeo qui à te assumptus sum, nec super-
est in coelestibus quod ampliùs quaeram.
Nihil habens omnia habeo, quia Chri-
stvm habeo; omnia ergo illo habens,
aliam non quaero mercedem, quia ipse
| |
| |
merces est vniuersorum.
Chrys. hom. 5. in epi. ad Roman.
| |
Bern. de diuers. af. fectionib. animae.
Nihil [enim] aliud desiderat anima, nihil
aliud à Deo quaerit, quàm ipsum Deum, vt
iamex affectu cordis, atque sentētia clamet
illud de Psalmo: Quid enim mihi est in coelo, &
à te quid volui super terram? Defecit caro mea, &
cor meum, Deus, cordis mei, & pars mea Deus in
aeternum. Ne que enim suum aliquid, non fe-
licitatem, non gloriam, non aliud quid-
quam tamquam priuato sui ipsius amore
desiderat anima, quae istiusmodi est, sed to-
ta pergit in Deum, vnicumq́ue eiac perfe-
ctum desiderium est, vt introducat eam Rex
in cubiculum suum, vt ipsi adhaereat, ipso
fruatur.
| |
Vidir [nempe] quid ibi seruaretur, & co-
gitans & aestuans in cogitatione cuiusdam
rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec
auris audiuit, nec in cor hominis ascendit;
non dixit; Illud aut illud mihi est in Coelo,
sed, quid mihi est in Coelo? quid est illud, quod
habeo in Coelo? quantum est? quale est? &
cùm non transit, quod habeo in Coelo, à te
quid volui super terram? seruas tu mihi in coelo
diuitias immortales, teipsum; & ego volui à
te in terra, quod habent & impij, quod ha-
bent & mali, quod habent & facinorosi,
pecuniam, aurum, & argentum, gemmas,
familias, quod habent & scelerati multi,
quod habent multae faeminae turpes, multi
| |
| |
viri turpes? Haec pro magno desideraui à
Deo meo super terram, cùm seruet se mihi
in Coelo Deus meus.
Aug. in psal. 72.
| |
Aug. medit. cap. 40.
Defecit gaudium cordis mei, versus est in
luctum risus meus; defecit caro mea & cor
meum Deus cordis mei & pars mea Deus in aeter-
num. Renuit consolari anima mea, nisi de te,
dulcedo mea. Quid enim mihi est in Coelo, & à
te quid volui super terram? Te volo, te spero, te
quaero; tibi dixit cor meum: Quaesiui vultum
tuum, vultum tuum Domine requiram, ne auertas
faciem tuam à me.
| |
Ambr. in orationib.
Scis igitur, occultorum cognitor Deus,
quia non solùm terrâ & omnibus quae in eâ
sunt, sed ipso Coelo, & omnibus quae in eo
sunt, tu mihi carior, tu acceptior, tu amabi-
lior es; diligo enim te supra Coelum &
terram, & caetera omnia, quae in eis sunt.
| |
Aug. solilo. cap. 20.
Quidquid enim Coeli ambitu contine-
tur, inferiùs ab anima humana est, quae fa-
cta est vt summum bonum superiùs posside-
ret, cuius possessione beata fieret.
|
|