| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XXXV. [Anima mea liquefacta est]
Anima mea liquefacta est, vt dile-
ctus locutus est.Cant. 5.
| |
TE semel vt cursim tantùm, mea vita, viderem,
Quot iuga, quot syluae, quot loca visa mihi!
Vt semel audirem tantùm, mea vita, lonquentem,
Ah! quot inaccessis rura petita viis!
Horrida, torrida, spinea, scrupea, deuia lustra,
Saxaq́ montanis vix adeunda feris.
Nec tamen, ecce, tui data spes fuit vlla videndi,
Vixq́ vel alloquij spes fuit vlla tui.
O quoties dixi! quae te, mea vita, latebrae,
Quae caua, quae terrae, quae nigra lustra tegunt?
Sed neque lustra meum, neque rus solata dolorem,
Respondit lacrymis sylua nec vlla meis.
Fors semel ignotos, me duxerat error in argos,
Solus vbi ante oculos campus, & error erant.
Metio hîc oculis Coelos, clamoribus agros;
Sed neque vox Coelis, nec data vox ab agris.
Inde deerranti vallis se monstrat opaca;
Vociferor, nullus fit mihi valle sonus.
Ecce cauâ densum, procul haud à valle, viretum
Adiacet, aestiuo textilis vmbra gregi:
Hîc erit, hîc forsan, dixi, mea vita, latebit;
Heu dolor! vt vidi, nulla latebra fuit.
| |
| |
Ergo amens tandem lacrymansq́ ad littora curro,
Littora, quae refluis alluit aequor aquis.
Hîc Pharos ingenti se tollit in ardua cliuo,
Vnde suum ratibus nauita captat iter.
Scando Pharon, totoq́ oculos circumfero ponto,
Et quantâ possum littora voce voco.
Littora, littora, vos cautes, vosq́ aequoris vndae,
An latet aequories lux mea mersa vadis?
Vix prior attigerat resonantia littora clamor,
Cùm citò littoribus vox geminata redit.
Ambigo, num scopulis fallax responderit Echo,
Et nimiùm pronâ luserit aure fidem:
Tristibus ergo iterum caua littora pulso querelis;
Littoribusq́ iterum vox repetita redit.
Vox redit, & vox nota redit, Tua vox, mea vita,
Et mihi voce Tuâ, reddita vita fuit,
Ibam semianimis, subitò ad tua verba reuixi,
Nepenitùs morerer, vox satis vna fuit.
Scilicet ora loquens, quoties coelestia soluis,
Magnum aliquid verbis, fulminis instar inest.
Igniuomae non quale nucis, tectudine elausum
Efflabas Syriae fraudibus, Eune, Deae;
Quale sed in comites Emaüntica rura petentes
Sparsisti stygiis Dux rediuiue plagis;
Frigida cùm subitis arserunt pectora flammis
Pectora colloquio, lux mea, tacta tuo.
Hinc mihi succensis caluit quoque flamma medullis,
Ictaq́ coelesti vocis ab igne fui:
Et licet Oceano, gelidis licet vndique saxis,
Vndique caeruleis obsita cingar aquis;
| |
| |
Intus agunt flammae, sic liquor ab ignibus intus,
Liquitur vt lento pinea teda foco.
O vtinam, mea vita, animam liquamur in vnam,
Vnaq́ vita duos iungat Amorq́ duos!
| |
| |
| |
Cant. 5.
Anima mea liquefacta est, vt dilectus lo-
cutus est.
| |
Aug. solilo. cap. 34.
QVid est hoc quod sentio? quis est ignis
qui calefacit cor meum? quae est lux quae
irradiat cor meum? ô ignis semper ardes
& numquam extingueris, accēde me! O lux,
quae semper luces & numquam obfuscaris,
illumina me! O vtinam arderem ex te, ignis
sancte! quàm dulciter ardes, quàm secretè
luces, quàm desideranter aduris.
| |
Guilb Abbas ser. 44. in Cāt.
Sicut cera fluit à facie ignis, sic anima succen-
sa est à facie eius; Anima mea liquefacta est, vt di-
lectus locutus est. quàm dulcis hora, quādo ani-
ma, huic igneo torrenti, liquefacta miscetur!
quàm subtilis est in illo momento, quàm ex-
tenuata, quàm mobilis! Nihil tunc torporis
habet, nihil duritiae reliquum, nihil rigoris,
tantummodo calens & liquens. Cognata
sunt sibi inuicem liquidum & calidum; in his
duobus, contemplationis vsus consistit.
Quod liquidum est, calorem citiùs concipit;
& cōceptus calor vice versâ, quod liquidum
reperit, liquidius reddit. Quod dico calidum
& liquidum, hoc alijs nominibus, est suc-
censum & sincerum. O mira vis verbi & ig-
nita vehementer! inflammat cor, commu-
tat renes, in nihilum (in conspectu suo respe-
ctu Dei sui) animum redigit; à seipso liques-
| |
| |
cere & deficere facit, vt iam anima non sit
recum.
| |
Ibid. suprà.
Ausculta & recole, quid locutus Mariae
Magdalenae, quid mulieri in adulterio de-
prehensae, quid Samaritanae, Chananaeae, Za-
chaeo, Petro, Centurioni? Ad tot pietatis ser-
mones & clementiae, cuius non mollescat af-
fectus viscera liquescant! Ad tam vehemen-
tes flatus Austrinos, etiam de durissimo pe-
ctore, quantumlibet annosa poterat glacies
dissolui. Sentio me affluentis olei liquore
perfundi & simili affectu liquescere, quoties
misericordiae tuae opera & verba perfecta re-
censeo. Ignitum eloquium tuum vehementer, &
seruus tuus dilexit illud.
| |
Greg. in cap. 5. Cāt.
Dum [enim] Christvs se per spiritum
suum animae desideranti infundit, omnem
duritiam cordis mox dissoluit, & aliquando
mentem in tantas lacrymas liquefacit, vt vix
capere possit hoc quod se capere intra se ex-
ultat; & intus miretur quid fuerit & quid fa-
ctam subitò seipsam videat. Quem liquorem
dum sentit, perfectiùs apprehendere concu-
piscit, & aliquando dum hoc ipsum cogitat,
hoc quod modò sentiebat, iam non sentit.
| |
Greg. cap. 39. in cap. 3. Iob.
Quia nimirum mens dum occultae locu-
tionis aspiratione tangitur, à statu suae forti-
tudinis infirmata, ipso quo absorbetur desi-
derio, liquatur.
| |
Guill. Abbas apud Delrio cap. 5. Cant.
Sed res corporeae cùm per calorem extrin-
| |
| |
secus liquefiunt, in semetipsas resoluuntur;
animae verò, cùm per calorem intimum li-
quefiunt, non in semetipsas resoluuntur, sed
in resoluentem. Resoluuntur à semetipsis,
sed non in semetipsas; resoluuntur igne Dei,
ab amore sui, in amorē sponsi coelestis. Hoc
Paulus insinuans, qui adhaeret, inquit, Domino,
vnus spiritus est. Et suam animam hoc modo
liquefactam indicans, Viuo, inquit, ego, non iam
ego, viuit autem in me Christvs.
| |
Gisl. in cap. 5. Cant. expos. 3.
Quid verò congruentius est quàm amori
tribuere hanc liquefactionem, quâ id, quod
alioquin durum est, redditur fluens? cùm ex-
ploratum sit eos esse praecipuos amoris effe-
ctus, vt amantem impellat ad amatum, eum-
demq́ue cum illo vniat; quae certè vnio tunc
fit pulcriùs, cùm amor ipse fit mutuus, atque
adeò & ambos amantes ad alterutrū fluidos
faciens. Nec ignoramus, dilectum piaruma-
nimarum Iesvm Christvm dixisse, in Psal-
mo 21. Factum est cor meum tamquam cera liques-
cens. vnde si liquefacta anima fluat ad Iesvm,
qui & liquefactus vt cera, fluit ad ipsam a-
nimam, quid exinde consequitur nisi perse-
cta vnio?
| |
Anima mea liquefacta est, vt delictus lo-
cutus est; ô mira & inaestimabilis virtus amo-
ris! Deum inclinat ad terram, mētem eleuat
ad patriam & Deum & animam vel homi-
nem simul conglutinat ad gloriam; Deum
| |
| |
facit hominem & hominē facit Deum; tem-
poralem facit aeternum, immortalem occi-
dit, mortalē facit immortalem, & imum ex-
celsum constituit, inimicum facit amicum,
seruum facit filiū, & abominabile facit glo-
riosum, frigida facit ignea, obscura facit cla-
ra, dura facit liquida. Nam anima mea liquefa-
cta est. O verbum admirabile! ô verbum ni-
miùm delectabile! Ego vilissimus & nequis-
simus seruus tuus Domine Deus meus, qui
etiam non sum dignus aliqua creatura tua
vocari, nec esse, quomodo sum tibi tāto vin-
culo charitatis colligatus, vt ad verbum tuū,
prae amore, fuerim liquefactus? O ardor a-
moris, qui intima mentis in Deum infundis!
Nam adamantina erat anima mea; & eius in-
tima nimiùm solidata. Nunc amore liques-
cit, nunc extra se exit & in Deum tota se dif-
fundit, proprium locum relinquit, & in
Deum currit, absorbetur à Deo & obliuisci-
tur sui. O amor! quid tibi tribuam, qui me fe-
cisti diuinum? Viuo ego, iam non ego, viuit autem
in me Christvs. Inenarrabilis est virtus tua,
O amor, qui lutum in Deum transfiguras!
Quid ergo te potentius, quid dulcius, quid
iucundius, quid & nobilius, obsecro? O desi-
derabilis amor, qui summis delicijs reples e-
gentes! sed si liquefacta es, ad verbum eius, ô
anima mea, quomodo sustines amplexus e-
ius? Quomodo non es assumpta ad oscula
| |
| |
eius? si liquefacta es ad affatum eius, quomo-
do non es absorpta, cùm intras per vulnera
& per venas, ad cor eius? sed ô mira dulcedo,
& mira iucunditas, vt quod non meremur
nominare, possimus masticare! Non mereor
esse ancilla, & facta sum in delicijs carissima:
Quis sufficit tanti amoris, etiam scintillam
minimam intueri! Non ergo mirum, si ad
verbum tuum, liquescit cor meum; immò de cę-
tero, totus accendar, & totaliter liquefiam, vt
in te totaliter sim effusus. Nihil praeter te vi-
deam, nec in aliud, cogitata, dicta vel facta
transeant vllo modo. Immò mirum videtur,
quomodo non sumus sic intenti ad te, quod
ignoremus omnia praeter te. Si enim habe-
mus te, quid amplius volumus? In te ergo,
dulcissime Domine Iesv, quiescat mens no-
stra, & à te nec ad modicum separetur!
Bonau. stimuli amoris, parte 1. c. 8.
|
|