| |
| |
| |
| |
Liber tertivs.
Svspiria
animae amantis.
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XXXI. [Adiuro vos]
Adiuro vos, filiae Hierusalem, si in-
ueneritis dilectum meum, vt nun-
cietis ei: quia amore langueo.Cant. 5.
| |
COelestes animae, Solymae coelestis alumnae,
Quaeteritis niueo caerula templa pede;
Vos ego, vos numquam violando carmine testor,
(Si meus est vobis fortè repertus amor)
Dicite, quòd coecâ, sic eius langueo flammâ,
Languet vt assyrio flosculus vstus agro.
Nempe suas nuper cùm spargeret ille sagittas,
Delituit proprijs mistus arundinibus:
Et summâ trifidi praefixus cuspide teli,
Cor mihi, ceu Parthi, canna redunca fidit.
Ah quibus, ah quantis tum pectus amoribus arsit!
Non furit Aetnaeo saeuior igne rogus.
Nuncigitur cupidus de me si plura rogabit,
(Namque solent cupidi multa rogare proci)
Dicite, languentis quae sit mea visa figura;
Pluraq́, languentem non potuisse loqui.
Si roget; an lento mihi febris inaestuet igne?
Dicite, quod nullo febris ab igne coquar.
Si roget, an mortis propior sim visa periclo?
Dicite quae vobis, ore tacente, loquor.
Dicite, nulla meis vos reddere nuncia verbis,
Sed fati tantùm reddere verba mei.
| |
| |
Si lubeat nostros tamen illi noscere vultus,
Nec graue sit vobis dicere, qualis eram:
Hâc, precor, aut simili, tum me depingite formâ,
Quâ sciat & morbi quae sit origo mei.
Dicite, quòd iaceam tenebris exsanguis obortis,
Succiduo in nudum corpore lapsa solum.
Sintq́ hebetes oculi, mediâ ceu morte natantes,
Inq́ sinu iaceat languida facta manus:
Nec rosa picta genis, neque viua corallia labris,
Venaq́ vix, quamuis pollice tacta, micet:
Iamq́ diü nullo constet me viuere signo,
Quàm quod anhelanti pectore saepè gemam.
Quodq́ mihi certam non possim fingere caussam,
Cur toties nullo laesa dolore querar:
Non possim, nisi fors gemitu se prodere cogat
Qui gemitum toties pectore rupit Amor.
Iam video, haec nostri fuit vnica caussa doloris,
Et quid amans esset nescij, amansq́ fui.
Hoc fuit, hoc toties me suspirare coëgit,
Per gremium iniussae cùm flueretis aquae.
Hoc fuit, vt, quamuis toties aliena loquenti,
Illius assiduè nomen in ore foret.
Ergo meis, oro, Dilecto haec dicite, verbis;
Quod cremor immodicis illius aegra rogis:
Dicite, quòd lento sic torreor illius igne,
Vt rosa coelesti torrida facta cane,
Dicite, quòd longâ sic eius langueo flammâ
Vt languent siccâ lilia cana comâ.
Dicite quodq́ mei caussa vnica sit languoris,
(Qui simul est mortis caussa futurus) Amor.
| |
| |
| |
Cant. 5.
Adiuro vos, filiae Hierusalem, si inue-
neritis Dilectum meum, vt nuncie-
tis ei: quia amore langueo.
| |
Nysse. ora. 13. in Cāt.
PRobavit dilectionem suam nobis
praeclarus ille procus animarum nostra-
rum Christvs, quâ adductus etiam tum,
cùm adhuc peccatores essemus, pro nobis
mortuus est. Idcirco sponsa vicissim, amore
incensa erga illum, qui ipsam dilexerat, de-
monstrat latens in se dilectionis telum, imoò
in pectore.
| |
Nysse. orat. 4. in Cāt.
Sagittarius autem eiaculatus hoc telum,
est ipsa dilectio, & Deum esse dilectionem,
sacris è litteris didicimus, qui quidem, telum
electum, Deum illum vnigenam, ad eos mit-
tit, qui seruantur; spiritu vitae, triplicem cus-
pidis aciem inungens, vt eum in quem im-
missa fuerit, vnà cum telo, & ipso sagittario,
in vnum colligat. Itaque videt iam anima
per diuinos gradus in sublime deducta dul-
cedinem dilectionis, tamquam telum in se-
se quo vulnerata est. O praeclarum vulnus!
ô dulcem plagam, per quam vita ad interio-
ra penetrat, quasi quoddam ostium & ia-
nuam sibi aperiens ipsa diuisione!
| |
| |
| |
Orig. hom. 2. in Cāt.
Quàm pulcrum est, quàm decorum,
vulnus à charitate accipere? Alius iacu-
lum carnei amoris accepit, alius terreno
cupidine vulneratus est; tu nuda mem-
bra tua & praebe te iaculo formoso, si-
quidem Deus sagittarius est. Audi scri-
pturam de hoc eodem iaculo; imò vtam-
pliùs admireris, audi ipsum iaculum quid
loquatur: Posuit me in sagittam electam & in
pharetrâ suâ scruauit, & dixit mihi: magnum
est tibi hoc vocari puerum meum. Intellige sa-
gittam, quid dicat, & quomodo à Deo sit
electa. Quàm beatum est, hoc iaculo vul-
nerari!
| |
Hierō. epist. 140. ad Principiam.
Nec mirum si sponsus habeat plures sa-
gittas, de quibus in 119. Psalmo dicitur:
Sagittae potentis acutae. His sagittis & Cleo-
phas, in itinere, cum altero vulneratus a-
iebat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis?
& in alio loco legimus: sicut sagittae in ma-
nu potentis, ita filij excussorum. His sagittis
totus mundus vulneratus & captus est.
Paulus sagitta fuit Domini, qui postquam
ab Hierosolymis vsque ad Illyricum mis-
sus arcu Domini, hùc illucq́ue volitauit; ad
Hispanias ire festinans, vt velox sagitta, sub
pedibus Domini sui, Orientem Occiden-
temq́ue prosternat.
| |
| |
| |
Aug. medit. ca. 40.
Quid ergo dicam? quid faciam? quo
vadam? Vbi eum quaeram vel quando inue-
niam? quem rogabo? quis nunciabit Dilecto
meo, quia amore langueo?
| |
Aug. solilo. cap. 1.
O vita, cui omnia viuunt, vita quae das
mihi vitam; vita quae est mea vita! per
quam viuo, sine quâ morior; vita per
quam resuscitor, sine quâ pereo; vita per
quam gaudeo, sine quâ tribulor; vita vi-
talis, dulcis & amabilis, semper memoria-
lis, vbi quaeso es? vbi te inueniam, vt in te
deficiam, & in te subsistam? propè esto in
animo, propè in corde, propè in ore, pro-
pè in auribus, propè in auxilio, quia amore
langueo, quia sine te morior.
| |
Guilb. Abb. ser. 46. in Cāt.
Anxia vota, suis nesciunt esse conten-
ta meritis; ideò alienae precis mendicant
suffragia, Adiuro vos, inquit, filiae Hierusa-
lem; vos nunciate, quibus pater ad dile-
ctum familiaris accessus; vos nunciate,
quae nostis ex parte, quanta sit amatorij
virtus languoris, quàm sit fortis, vt mors di-
lectio.
| |
Sed quorsum sic adiurat? Nónne Di-
lectus cuncta nouerat, & in his amorem
sponsae amantis? si Petrus dixit, Tu scis,
quia amo te, quanto magis, ô dilecta, tam
| |
| |
prudens, tam fidelis, per temetipsam
absque internuntijs dicere poteras Dile-
cto, & frequenter sine dubio dixisti; di-
lecte nullum tibi absconditum est cor,
nullius occultus amor, tu scis, quia amore
tui langueo. Quorsum igitur, tendit haec
adiuratio? Nónne vt percussa, percutiat? vt
vulnerata, vulneret?
Ruper. in Cāt.
| |
Guil. apud Delrio Cāt. 5.
Nunciate ei, non quasi ignoranti (nihil
enim ei incognitum est) sed quia gaudet,
quae nouit de dilecta etiam ex alijs intelli-
gere.
| |
Guilb. Abbas ser. 64. in Cāt.
Narrate & annunciate, & exaudiet vo-
cem vestram, vt refoueat vota mea, An-
nunciate, quia amore langueo. Non languet
amor, sed languet amans; vbi viget a-
mor, ibi viget languor, si absit, quod
amatur; languet animus dum aestuantis
voti nimietate conficitur; liquefactus se
fugit animus amoris violentiam ferre non
valens. Sic enim in consumptâ materiâ
& iam deficiente, languidiora reddun-
tur ignis incendia. Et Deus noster ignis consu-
mens est. ô potens & praepotens passio chari-
tatis! si non temperatur, non toleratur. Iure
potens, quae animum, quem possederit, sui-
ipsius efficit impotem.
| |
| |
| |
Ruper in Cāt.
Annunciate, quia amore langueo, prae ma-
gno faciei eius videndae desiderio; vitae tae-
dium patior, & vix praesentis exilij moras su-
stineo.
| |
Guilb. Abbas ser. 46. in Cāt.
Singultus de imis prodeuntes pae-
cordijs, crebri gemitus, nónne sunt
quaedam eructationes spiritus & conce-
ptae gratiae? nónne talibus indicijs se pro-
bat languor amoris? Non est occultatus
languor, quando gemitus non est abscon-
ditus. Ipse se prodit languor, cùm haec pro-
ducit indicia.
| |
Guliel. apud Delrio in c. 5. Cant.
Langueo in amore mei, prae amore
sponsi coelestis. Amor eius languidum &
remissum in me facit amorem mei-ipsius.
Meo amori mortua, viuo ego, iam non
ego, sed viuit in me sponsus. Me namque
amo, non amore mei, sed amore sponsi qui
me amat. Non amo me, in me, sed me in ip-
so, & ipsum in me.
| |
Bonau. solilo. cap. 1.
Eia dulcissime Iesv, transfige salu-
bertimo vulnere amoris tui, medullas a-
nimae meae, vt verè ardeat, langueat, & li-
que fiat, & solo tuo desiderio deficiat;
cupiat dissolui, & esse tecum. Te solum sem-
per esuriat panem vitae, qui de Coelo des-
| |
| |
cendisti, Te sitiat fontem vitae, fontem
aeterni luminis, torrentem verae voluptatis.
Te semper ambiar, te quaerat, teq́ue inue-
niat, in te dulciter requiescat.
|
|