Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *30]
| |
[pagina 259]
| |
QVid toties cantus iterare iubetis amici,
Seu lubeat digitis, seu iuuet ore loqui?
Cantus laetitiam poscunt, animiq́ quietem,
Turbida cùm mens est, os, digitiq́ dolent.
Quin magè cantandū, cū mens iacet aegra, monetis;
Tuncq́ opus esse lyrâ, tuncq́ opus esse chely.
Nempe suo nimiùm ne mersa dolore laboret,
Aut intenta suis, sit nimis ipsa malis:
Quid quòd opem certae promittitis vsque medelae,
Vestra nec exemplo dicta probante carent:
Dicitis hanc caussam cur lassus nauita cantet,
Sollicitat celeri cùm freta lenta manu.
Quiq́ gregem virides pascendum ducit in agros,
Non, nisi ne nimiùm sit mora longa, canit.
Et canit vt fallat fastidia longa viator,
Miles & vt cantet, noxq́ laborq́ facit.
Non ego, quod faciunt, miles, nauta, at que viator,
Quodq́ facit pastor, damno rebellis opus.
Adde quod & Dominae iam dudum assueta querelis,
Ad solitos gemitus plus mea lingua valet;
Vixq́ retentanti iam carmina prisca subibant,
Musica quin etiam res mihi visa noua est.
Vtq́ timet longo veniens è carcere Solem;
Sic mea laetitiam lingua modosq́ timet.
| |
[pagina 260]
| |
Ad numeros quoties fuit impetus ire relictos,
Aut solitam digitis sollicitare chelym;
Aut docto querulas impellere pectine chordas,
Aut mollem articulis increpuisse lyram;
Aut leue ceratis modulari carmen auenis,
Aut voci liquidas associare fides,
Heu! toties lacrymae sunt, me tentante, profusae,
Et lacrymis, digiti, voxq́ retenta fuit.
Mox luctata iterum cantu deducere vocem,
Et querulâ digitos attenuasse lyrâ;
Nequicquam aduersis sensi me tendere Musis,
Vlla nec est nostrâ barbitos icta manu.
Interea longâ iam desuetudine pigrâ,
Artem dedidicit voxq́, manusq́, suam.
Nec si nunc studium grauitatis inane retentem,
Mollescant studio ferrea fata meo.
Esto, sciam leuibus tamen addere carmina neruis,
Aptaq́ mutandis sit mihi lingua sonis;
Et vincam Aönias digitis aut gutture Diuas,
Et mea sit melior, Marsia, Canna tuâ;
Panaq́ multiforem cogam submittere buxum,
Et superem Thressae stamina docta lyrae:
Questibus, an cantu videor debere teneri,
Maxima cui flendi copia semper adest?
Ah! bene, ne cantē, mihi per mala plurima cautū est;
Vertit & in morem, iam mihi pene dolor.
Nec locus, vt cantem, patitur, neque tēpora prosunt;
Vtq́ locus sinat aut tempora, moeror obest.
Quid? vultis patriâ procul à tellure iacentem,
Externo patrios orbe sonare modos?
| |
[pagina 261]
| |
Parcite, fortunae nimis exulis ista repugnant:
Non est conueniens cantibus ille locus.
Exul ego & patrio tam longè dissita Coelo,
Impellam patriae dulcia fila lyrae?
Parcite tam miserum fortunae vulnus habenti;
Cantandi, externo nulla libido solo est.
Tristia flebilibus manant mihi lumina riuis,
Et videor festam posse ferire chelym?
Semper in obtutu vigilat mens fixa malorum,
Et cytharâ videor posse, vel ore loqui?
Heu! nimis insistunt praesenti pectora fato,
Et numquam exilij sensus acerbus abest.
Si quisquam his iubeat Amphiona viuere terris,
Aönio numquam pectine tangat ebur.
Respectu Euridicen propero cùm perdidit Orpheus,
Ilicet artifices obriguêre manus;
Et manibus cecidit leue cum testitudine plectrum,
Fractaq́ sunt casu garrula fila suo.
Quid mihi, non vnâ fatorum clade sepultae
Praecipitis, toties vngue ciêre fides?
Dum circumspiciens, vbi sim, te Patria specto;
Heu cadit aspectu mens labefacta, tuo!
Cùm semel, ô sperata diu, tibi Patria reddar,
Tunc ego voce canam, tunc ego mente canam.
| |
[pagina 262]
| |
Psalm. 136. | |
Aug. medit. cap. 35. | |
Aug. medit. cap. 33. | |
Chrys. in Psal. 41. | |
[pagina 263]
| |
ridie agentes iugalia animalia hoc faciunt | |
Ambr. enarrat. in Psa. 36. | |
Ambr. enarrat. in Psa. 36. | |
Ambr. lib. 2. de poenit. ca. 11. | |
Ambr. in Psal. 118. Octon. 7. | |
[pagina 264]
| |
gitationum curas releuat, culpas relegat, se- | |
Naziā. de humana natur. | |
Ambr. in Psal. 118. Octo. 22. | |
Ibid. superiùs. | |
[pagina 265]
| |
tu positus & in timore poenarum? quomo- | |
Aug. in psal. 136. | |
Ibid. | |
Illi autem qui captiuos duxerunt nos, quan- | |
[pagina 266]
| |
nosti capere nisi quod fulget ad tempus; |
|