| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XX. [Auerte oculos meos ne videant vanitatem]
Auerte oculos meos ne videant va-
nitatem.Psalm. 118.
| |
PEruigilant geminae celso mihi vertice stellae,
Queis est perpetuis munus in excubijs.
Nec tamen errantes neque possum dicere fixas,
Sed meritò, duplex vtraque nomen habet.
Errat ab officio vaga saepiùs vtraque iusso,
Vtraque docta suum fixa tenere locum.
Motibus ambae agiles, fixae stationibus ambae,
Quod genus hoc stellas Oedipus esse putet?
Vos, oculi; vos, conspicuae duo lumina frontis,
Sidera vos estis, quae mihi bina micant.
Vos, quibus in celsâ statio data peruigil arce,
Excubat vt summâ lucida flamma Pharo.
Aut qualis speculâ seruans spectator ab altâ,
Quaeque propinqua, videt; quaeque remota, videt.
Non tamen, vt trepidis qui lucent nauibus ignes,
Vos mihi tam fidâ lampade fertis opem:
Flāma regit nautas, dum flāmam teda ministrat,
Aut flammam retrahant quae posuêre manus;
Vos (velut excussis rapidus ruit axis habenis,
Frenaq́ qui rupit durior oris equus)
Quò lubet, effusum differtis in auia cursum,
Iam nullâ Domini lora regente manu.
O oculi! scopuli potiùs syrtesq́ vocandi!
Heu quibus allisae tot periêre rates!
| |
| |
Dina peregrinas virgo visura puellas;
Mater, depositâ virginitate, redit.
Rex videt Vriaden nitido semel amne lauantem;
Illa, Cupidineas vibrat ab amnefaces.
Pulcra Duci Assyrio dum comit Iuditha formam,
Assyrium truncat Iuditha compta Ducem.
Fortè senes niueam semel aspexêre Susannam,
Ambo senes oculis interiêre suis.
Non tot, in aequoreis lucens malè rupibus ignis;
Decepta in scopulos lumine vela tulit.
Non tot, ad infames, dura Acroceraunia, cautes,
Hippotadae laceras contudit ira rates.
Non tot, inexpletis fera faucibus vnda Malea,
Scyllaq́ veliferas hausit auara trabes.
Quis pia nunc igitur non laudet foedera Iobi,
Quae cum luminibus sanxerat ille suis?
O oculi! ô quanto vos tutius illa revulsit,
Democriti, proprijs dextera magna cauis!
Quàm benè, Christiadûm quoque nobile, Lucia, nomen,
Extudit intrepidâ lumina bina manu!
O oculi! ô scopuli! crudelia, barbara, saxa!
Saxa, quibus magnae tot cecidêre Animae!
Quàm malè commisso geritis pro munere curam;
Ad mala quos toties sensimus esse Duces!
Scilicet hâc vobis, capitis custodia lege,
Praecipuaeq́ arcis credita cura fuit:
Vt rectos hominum vultus, sublimiaq́ ora
Digna Polo, brutâ deprimeretis humo.
Quin potiùs Superis mentes attollitis oris,
Hasq́ super terras, Oceanumq́ super?
| |
| |
Stellarumq́ super, mundiq́ volubilis orbes,
Denique quicquid habet, terraq́, solq́ super?
Illius, ô oculi! spectacula pulcra theatri,
Materies, vestris lusibus apta foret.
Putre sed aeternis coenum praeponitis Astris,
Omnis & in terras pronior iuit amor.
Quid faciam? abruptis oculi regnatis habenis,
Iam frenum indociles imperiumq́ pati.
Obde, Deus, piceas oculis erronibus vmbras,
Aut vaga captiuis lumina claude genis!
| |
| |
| |
Psalm. 118.
Auerte oculos meos ne videant vani-
tatem.
| |
Aug. solilo. cap. 4.
VAE caecis oculis qui te non vident, Sol
illuminans Coelum & terram! vae ca-
ligantibus oculis, qui te videre non possunt!
vae auertentibus oculis vt non videant veritatem! vae
non auertentibus vt videant vanitatem.
| |
Aug. in Ps. 118.
Numquid, quamdiu sumus in hoc mun-
do, possumus non videre vanitatem? omnis
enim creatura vanitati subiecta est. An iste fortas-
sis, hoc orat, vt non sit eius vita sub sole, vbi
omnia vanitas?
| |
Qui in viâ est Dei, vanitates non aspicit:
via perfecta Christvs est: qui igitur in
Christo est, quomodo potest vanitates as-
picere, cùm Christvs in carne suâ omnes
huius mundi crucifixerit vanitates? Auerta-
mus igitur oculos nostros à vanitatibus, ne quod
oculus viderit, animus concupiscat. Panto-
mimum aspicis, vanitas est: luctatores aspi-
cis, vanitas est: equos currentes aspicis, va-
nitas est. Ante nos est Christvs, ante nos
brauium eius, ad hunc dirige oculos tuos,
auerte à spectaculis, auerte ab omni saecu-
lari pompâ; serua eos, vt erigas melioribus.
Erige ad Coelum; vel nocte, stellarum mo-
nilia, orbem lunae decorum; vel die, solem
| |
| |
aspice. Specta mare; terram circumspice, vt
opere facta diuino omnis creatura te pascat.
Quae formarum gratia in ipsis bestijs? quan-
tus decor in hominibus? quanta in auibus
pulcritudo? haec intuere, & non videbis ini-
quitatem; haec vide, & non introibit mors
per fenestras oculorum tuorum. Si videris
mulierem ad concupiscendam eam; intra-
uit mors per fenestram: si videris possessio-
nem minoris aut viduae, & concupieris deri-
pere eam; intrauit mors per fenestras: si vide-
ris aliena monilia, aurum, argentum, & con-
cupieris vt extorqueas; intrauit mors per fe-
nestram. Claude ergo hanc fenestram, cùm
videris alienae mulieris pulcritudinem, ne
mors possit intrare. Vanitas est, sollicitudo
vitae huius. In vanitate currit, qui sibi succes-
sibus videtur affluêre saecularibus, qui tam-
quam vmbra praetereunt. Auerte igitur oculos
tuos, ne videant vanitatem; Sed non satis est vt
tu auertas, ne fortè velis & non possis; si of-
sundat tibi diabolus vanitatum spectacula,
incentiua inserat voluptatum; pete vt Do-
minus auertat oculos tuos.
Ambr. in Psal. 118. Octon. 5.
| |
[Etenim] pulcras formas & varias, nitidos
& amoenos colores amant oculi. Non te-
neāt haec animam meam. Teneat eam Deus,
qui haec fecit bona quidem valde, sed ipse est
bonum meum, non haec. Resisto seductioni-
bus oculorum, ne implicentur pedes mei,
| |
| |
quibus ingredior viam tuam, & erigo ad te
inuisibiles oculos, vt tu euellas de laqueo pe-
des meos. Tu subinde euellis eos, nam illa-
queantur. Quàm innumerabilia varijs arti-
bus & opificijs, in vestibus, calceamentis, va-
sis & huiusmodi fabricationibus, picturis et-
iam diuersisq́ue figmentis, atque his vsum
necessarium atque moderatum, & piam si-
gnificationem longè transgredientibus, ad-
diderunt homines ad illecebras oculorum,
foràs sequentes quod faciunt, intus relin-
quentes à quo facti sunt, & exterminantes
quod facti sunt! At ego, Deus meus, & decus
mecum, etiam hinc dico tibi hymnum, & sa-
crifico laudem sanctificatori meo, quoniam
pulcra, traiecta per animas, in manus artifi-
ciosas, ab illâ pulcritudine veniunt, quae su-
per animas est, cui suspirat anima mea die
ac nocte. Ego autem haec loquens, atque dis-
cernens, etiam istis pulcris gressum innecto,
sed tu euellis Domine; euellis tu, quoniam
misericordia tua ante oculos meos est, nam
& ego capior miserabiliter, & tu euellis mi-
sericorditer, aliquando non sentientem; quia
suspensiùs incideram, aliquando cum dolo-
re, quia iam inhaeseram.
Aug. lib. 10. Consessio. cap. 34.
| |
Basil. hom. 11. in Hexae meron.
Vt Deum contemplere, factus es; non vt
humi irrepat vita tua, non vt pecudum ritu,
voluptate perfruaris; veriùs vt ad normam &
institutum coelestis vitae, tuam ipsius compo-
| |
| |
nas: & hâc gratiâ non inscitè dixit sapiēs Ec-
clesiastes, sapientis oculi in capite eius. Cuiusnam
oculi non sunt in capite? atqui hic, in capite,
hoc est, vt ea contemplentur quae in sublimi
sunt; nam qui non ad bona quae in sublimi
sunt, sed quae in terrâ respectat, is vtique de-
figit detrahítue oculos in terram.
| |
Bern. serm. 25. in Cant.
Peruersa res est & foedâ, luteum vas (quod
est corpus de terrâ) oculos habere sursum,
coelos liberè suspicere, coelorumq́ue lumi-
naribus oblectare aspectum; spiritualem ve-
rò coelestemq́; creaturam, suos è contrario,
oculos trahere in terram deorsum; & quae
debuit nutriri in croceis, haerere luto tamquam
vnam de suibus, amplexariq́ stercora. Erubes-
ce anima mea diuinam in pecorinam com-
mutasse similitudinem. Erubesce volutari in
coeno, quae de coelo es.
| |
Qui fecit omnia, melior est omnibus, pul-
crior est omnibus; qui fortia, fortior est; qui
magna, maior est. Quicquid amaueris, ille ti-
bi erit. Disce amare in creaturâ Creatorem,
& in facturâ factorem; ne teneat te, quod ab
illo factum est, & amittas eum, à quo & ipse
factus es. Ergo beatus vir, cuius est nomen Domini
spes eius, & non respexit in vanitates & insanias mē-
daces. Fortè nobis dicturus est, qui versu isto
percussus corrigi voluerit, & coeperit ambu-
lare angustam viam; ambulare non durabo,
sinihil spectabo; quid ergo facimus, fratres?
| |
| |
dimissuri vos sumus, sine spectaculo. Demus
pro spectaculis, spectacula. Et quae spectacu-
la daturi sumus Christiano homini? Multa fe-
cisti tu Domine Deus meus mirabilia tua. Miracu-
la hominum intuebatur, intendat mirabilia
tua. Multa fecit Dominus mirabilia sua, hęc respi-
ciat. Aurigam laudas regentē quatuor equos,
& sine lapsu atque offensione currentes; for-
tè alia miracula non fecit Dominus. Regat
luxuriam, regat ignauiam, regat iniustitiam,
regat imprudentiam, & regat & subdat sibi,
& teneat habenas. Nunc specta histrionem
(didicit enim homo magno studio in fune
ambulare, & pendens, te suspendit) illum
attende editorem maiorum spectaculorum:
Didicit iste in sune ambulare; numquid fecit
in mari ambulare? obliuiscere theatrū tuum;
attende Petrum nostrum, non funambu-
lum, sed vt ita dicam, mariambulum. Ambu-
la & tu (non in illis aquis, vbi Petrus aliquid
significans ambulauit, sed in alijs, quia hoc
saeculum mare est) hîc ambula, hoc calca.
Spectare vis, esto spectaculum. haec miracula
Dei sunt, hae cogitationes Dei sunt, quibus
nemo est similis, vt spectator ille abducatur
à curiositate, & quaerat ista & meliora, fru-
ctuosiora, de quibus inuentis gaudebit.
Aug. in Ps. 39.
| |
Porrò autem oculis maximè parcendum
est, quoniam melius est labi pedibus, quàm
oculis. Si te tuus scandalizat oculus, exscinde eum.
| |
| |
Lasciui autem aspectus & versatilibus, ac
tanquam conniuentibus oculis intueri, nihil
est aliud, quàm oculis moechari, cū per eos
cupiditas prima ineat pugnae praeludia. Nam
ante totum corpus, corrumpuntur oculi.
Clem. lib. 3. in paedag. cap. 11.
| |
Ambr. de fugâ saeculi cap. 1.
Pulcrè igitur Dauid, qui periculosos etiā
ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum
dicit, cui spes omnis in Dei nomine est, hic e-
nim non respicit in vanitates & insanias falsas.
vnde iterum ad ipsum conuersus ait: Auerte
oculos meos ne videant vanitatem! Vanitas, cir-
cus est, quia nihil prodest; vanitas, est equo-
rum velocitas, quia mendax ad salutem est;
vanitas, theatrum est; vanitas, ludus omnis.
Omnia vanitas, inquit Eccleciast. quae in hoc sae-
culo sunt.
| |
D. Bernard. de modo bene viuen. serm. 23.
Quàm multos scio per visū esse deceptos,
& in laqueum diaboli missos! Dina filia Ia-
cob, egressa est vt videret mulieres Regionis,
& adamauit eam Sichem atque rapuit, &
virginitatē illius turpiter corrupit. Et sic mi-
sera puella, quia carne vidit quod videre non
debuit, honestatem ac virginitatem perdidit.
Dauid etiam stans quâdam die in solario do-
mus suae, vidit mulierem & adamauit eam;
pro cuius amore committit adulterium &
homicidium; & sic deceptus factus est legis
Dei reus. Fortissimus Sampson descendit in
Regionem Philistinorū, & vidit ibi mulierē
atq; adamauit, & in gremio illius dormiuit.
| |
| |
| |
Paulin. ep. 4. ad Seuer.
(Vtinam tam prudens ad cauendam mu-
lierem, quàm fortis ad strangulandum leo-
nem!)
| |
Bern. de modo benè viuendi, ser. 23.
Illa verò crines capitis eius rasit, & tradi-
dit eum in manibus inimicorum eius, qui sta-
tim oculos eius eruerunt. Moneo ergo vt fa-
cias pactum cum oculis tuis, ne incautè videas,
quod videre non debes.
| |
Clem. lib. 3. paedag cap. 11.
Videtur enim super omnia esse auersan-
dus mulierum aspectus; non solùm enim si
tangantur, sed etiam si spectentur, potest
peccari; quas maximè vitare oportet eos qui
rectè & syncerè constituuntur. Oculi enim tui
recta videant. etsi enim fieri potest, vt qui vi-
derit, se fortiter gerat, verumtamen cauen-
dum est ne cadat; fieri enim potest, vt qui vi-
derit, labatur, sed fieri non potest, vt qui non
viderit, concupiscat.
|
|