| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XIX. [Confige timore tuo carnes meas]
Confige timore tuo carnes meas, à
iudiciis enim tuis timui.Psal. 118.
| |
LIttera prima rudi quondam inculcata iuuentae,
Fertur ab antiquis, Numinis esse Timor:
Certaq́ non aliâ Sapientia discitur arte
Si quâ fides verbis, Nate Dauide, tuis.
Hoc quoque nostra fuit formata puertia ludo,
Doctaq́ sidereas mens trepidare minas.
Semper at heu! tantis stupuit mens coeca tenebris,
Vt neque, quod toties audiit, Alpha sciat.
Tristibus Orbilij plectenda ignauia sceptris,
Post malè tot positos, nil didicisse, dies!
Et pueri ferulis segnes Elementa docentur,
Quae leuis assequitur sedulitate labor;
Aspiciunt nigras Cadmi bis, térue, puellas,
Aspectas referunt, nomine quamque suo:
Et licet atrato sit par color omnibus ore,
Signa tamen faciem propria quamque notant.
Cur ego quod teneris Infantia combibit annis,
Discere non etiam tempore posse putem?
Plurima sunt, nullo penitus mihi docta Magistro,
Cur disci nequeat, arte iuuante, Timor?
Ah pudet! en timeo, quae contempsisse decebat;
Non timeo, iustos quae meruêre metus.
Flagitium, minimo timeo committere teste,
Non timeo facinus, teste patrare Deo.
| |
| |
Ne corpus perimant, metuo de nocte latrones,
Nil metuens Animae certa perîcla meae.
Nempe fugit pictae sic passer imagine laruae,
Illita cui visco virga timenda fuit.
Sic tremit aspectae ceruus formidine pennae,
Nec tremit obstantes, agmina rauca, canes.
Sic quoque, Marmaricae trepidat leo terror arenae,
Et cadit in tensas, territus igne plagas.
Heu! rotat humanas furor hic vertigine mentes,
Fulmina despiciunt, murmura parua timent;
Subijcitur pedibus nigri metus omnis Auerni,
Et lethum & quidquid tristius Orcus habet.
Scilicet, abiecto leue fit scelus omne Timore,
Sed grauis insequitur poena Timore, scelus.
Flagitiis demum incipiunt trepidare peractis,
Ante scelus, nullus pectora terror habet.
Tum pauor heu madidis mentem sudoribus angit,
Et laesi ante oculos Numinis ara redit.
Tum subitus strato vigiles Timor excutit artus,
Propria tum vacuos terret imago thoros.
Si strepitum moti dederit mus stramine lecti,
Creditur è syluis exiluisse leo.
Nocte leuis quassâ si murmuret arbore ventus,
Horrescunt rigidae, fronde sonante, comae.
Quid faciant, subitis si fulminet ignibus aether,
Aut sonet aethereo grandior axe fragor?
Pectora coelesti stupeant perculsa tumultu
Et flammâ metuant dissiliente peti.
Tunc terrent aurae, tunc terrent scilicet vmbrae,
Augurioq́ notant omnia signa necem.
| |
| |
Quin etiam nemorum nocturna silentia terrent,
Ipsaq́ se sontem mens furiata timet.
En quantum miseris poenae, mens conscia donat?
Ipse in sese animus verbera tortor agit.
Heu quoties stygij, turbato in Caesare, manes;
Pharsalî quoties emicuistis agri!
Saeue Patris vindex, furiis agitaris, Oreste,
Vmbra trucidatae viua Parentis erat.
Moeste colubriferâ Pentheu laniaris Erynni,
Vindicat hoc laesos verbere Diua Deos.
Nulla reos animos agitat magè dira Tyrannis,
Quàm testem assiduè pectore ferre suum.
O Deus! ô confige tuo mihi corda timore!
Ne peccem, furor hâc cuspide noster eget.
Vtilis ante scelus Timor est qui frena gubernet,
Qui timet, admisso crimine, serò timet.
| |
| |
| |
Psal. 118.
Confige timore tuo carnes meas, à iudicijs
enim tuis timui.
| |
Basil. hom. in Psal. 33.
NIsi timor instituendae vitae nostrae ru-
dimenta iaciat, impossibile fuerit san-
ctimoniam legitimè obseruari. Confige, in-
quit, timore tuo carnes meas; nam quemadmo-
dum qui corporis membra habent clauis
transfixa, ad actionem quamlibet immobi-
lia ea retinent, sic ij quorum animam oc-
cupauit Dei timor, omnem prorsus importu-
nam peccati & obstreperam occasionem vi-
tant: Timenti itaque nulla ad complecten-
dam virtutem defit facultas, cùm per Timo-
rem ab inde corâ omni & absurdâ actione re-
uocatur & impeditur.
| |
Chrys. hom. 53. in Ioan.
Nam quemadmodum quercus altiùs de-
missis radicibus, nullius venti viribus sterni-
tur, ita animam Diuino timore confixam nul-
lus tentationum ventus euellet.
| |
Ambr. in Psal. 118 octon. 15.
Suntautem & carnes quaedem animae, si-
cut corpus est animae. Carnes animae, sunt
carnales cogitationes: Configat has carnes timor
Domini & iudiciorum eius.
| |
Basil. hom. in Psal. 33.
Eiusmodi ergo timore eruditus, quasi fre-
no quopiam abarce, & inhibe animam ad
vitiosam concupiscentiam propendentem.
| |
Bern. ser. 29. in Cāt.
Prudenter sagittari & impugnari salubri-
| |
| |
ter postulat Sanctus cùm dicit in oratione,
Confige timore tuo carnes meas; optima Timor iste
sagitta, qui conficit & interficit carnis desi-
deria, vt spiritus saluus sit.
| |
Bern. lib. de interiore domo, cap. 36.
Teneat ergo & terreat timor Iudicij, me-
tus gehennae, laquei mortis, dolores inferni,
ignis vrens, vermis corrodens, sulphur foe-
tens, flamma tartarea & omnia mala.
| |
Bern. ser. 54. in Cāt.
In veritate enim didici, nihil aequè efficax
esse ad gratiam promerendam, retinendam,
recuperandam; quàm si omni tempore, co-
ram Deo, inueniaris non altum sapere, sed ti-
mere. Beatus es si cor tuum triplici timore re-
pleueris; vt timeas quidem pro acceptâ gra-
tiâ, ampliùs pro amissâ, longè plus pro re-
cuperatâ.
| |
Aug. in Ps. 52.
[Sed multi] trepidauerunt timore, vbi non erat
timor. numquid enim timorest si quis per-
dat diuitias? non est ibi timor, & ibi timetur.
si quis autem perdat sapientiam, ibi verè ti-
mor est, & ibi non timetur. Stultitia, dicens
in corde suo, non est Deus; timuisti perdere
terram & perdidisti coelum!
| |
Chrys. hom. 20. in Genes.
[Sed] ita se habet peccatum, vt priusquā
fiat & ad opus perueniat, obtenebret & de-
cipiat mentem; postquam autem consum-
matur, manifestè nobis suam absurditatem
proferat & ostendat. Vnde breuis illa & ab-
surda voluptas continuum menti dolorem
inserit, conscientiaeq́ue fiduciam aufert, con-
| |
| |
fusione captam perfundens. Misericors enim
Deus eiuscemodi accusatorem nobis assiste-
te voluit, vt numquam soli relinquamur, sed
indesinenter ille congrediens clamer, & poe
nam exigat delictorum. Scortator enim vel
adulter, etiamsi omnium obliuisci queat,
numquam tamen sic in solitudine versatur,
quin habens acrem illum accusatorem, sus-
spiciones timeat, vmbras tremiscat, & eos
qui conscij sunt, & qui non sunt; perpetua-
q́ue in animo eius potestas est, ac recipro can-
tes, & contrarij fluctus. Insuper neque som-
nus ei suauis, sed terrore & formidine ple-
nus; neque cibus voluptatem praebet; ne que
amicorum colloquia talem refocillare vel
liberare ab vrgente anxietate possunt: sed
quasi Carnificem gestaret se lancinantem & fla-
gellantem continuò, ita post admissum faci-
nus obambulat; nullo consio, sustinens in-
tolerabiles poenas illas, & iudex sui ipsius fa-
ctus & accusator.
| |
Iob 15.
Sonitus terroris semper in auribus illius: & cùm
pax sit, ille semper insidias suspicatur.
| |
Explica mihi [improbi] conscientiam, &
videbis intùs grauem peccatorum tumul-
tum, iugem metum, tempestatem turbatio-
num videbis, velut in curiâ, mentem ad thro-
num conscientiae conscendisse regalem, &
tamquam Iudicem quempiam sedentem, &
cogitationes loco carnificum adhibentem,
| |
| |
in equuleo suspendentem, lateraq́ue con-
scientiae radentem vngulis; pro commissis
vehementer inclamantem, cùm nemo sciat,
nisi quòd solus Deus haec videre nouerit. Et-
enim qui committit adulterium, etiamsi mil-
lies fuerit diues, etiamsi nullum habeat accu-
satorem, non desinit tamen intùs se accusa-
re. Et voluptas quidē temporaria est, dolor
verò perpetuus; timor vndique ac tremor,
suspicio & anxietas: angulos metuit, vm-
bras ipsas formidat, suos ipsius famulos, con-
scios, inscios; illam ipsam quā corrupit, & vi-
rum quem affecit contumeliâ. Obambulat,
amarum accusatorem circumferens, con-
scientiam, cùm sit suo ipsius iudicio damna-
tus, nec possit vel ad breue tempus respirare.
Nam & in lecto, & in mensa, & in foro, &
in domo & interdiu & noctu, & in ipsis fre-
quenter somnijs, haec iniquitatis simulacra
videt, ipsiusq́ue Cain vitam viuit, gemens ac
tremens super terram, cùm nemo sciat; intus
tamen habet ignem implicitum. Idem pati-
untur & qui rapinam exercent, & qui fraude
lucrum faciunt, & ebriosi, & in summâ quot-
quot in peccatis viuunt. Neque enim vllâ ra-
tione iudicium illud potest corrumpi mu-
neribus.
Chrys. conc. 1. de Lazaro, in cap. 16. Luc.
| |
Chrys. conc. 4. de Lazar.
Externi Iudices & pecunijs corrumpun-
tur, & assentationibus delinquuntur & me-
tu simulant; denique multa sunt alia, quae re-
| |
| |
ctum illorum iudicium deprauant: At con-
scientiae tribunal, nulli hominum nouit ce-
dere, sed quamuis dederis pecunias, quamuis
mineris, quamuis aliud quidlibet feceris, iu-
stam feret sententiam aduersus peccatorum
cogitationes, adeò vt ipse quoque qui pec-
catum admisit seipsum condemnet etiamsi
alius nullus accuset.
| |
Chrys. hom. 17. in Gen.
Incorruptus iudex, conscientia, cùm ad-
uersus hominem exurgit, clarâ voce clamat
& accusat & ostendit, & quasi ante oculos
scribit peccatorum magnitudinem.
| |
Aug. medit. cap. 34.
Confige [ergo Domine] timore tuo carnes
meas; laetetur cor meum, vt timeat nomen
tuum. Vtinam te sic timeret peccatrix ani-
ma mea, quomodo ille vir sanctus qui dixit:
Semper enim quasi tumentes super me fluctus ti-
mui Deum!
|
|