687 (H. de Groot aan P.C. Hooft).
1 Nobilissime atque amplissime domine,
2 Morator et trico merito videar, qui ad humanitatis veraeque ami- 3 citiae plenas literas legationem mihi imperatam gratulantes tam 4 sero respondeam, nisi causam haberem, quam et ipse conjectura 5 assequi te posse opinor, approbaturum certe non dubito.
6 Cum enim illi homines, qui me oderunt ideo implacabiliter, quia 7 sine causa oderunt, etiam huic rei ad se non pertinenti obices quaesi- 8 vissent, nolui aut fama adhuc dubitante gratulationes admittere, aut 9 amicis non satis liquidum praebere gaudium.
10 Nunc in urbem introductus, quanto cum honore maximo legati 11 solent, a rege vero etiam multo benignius quam alii auditus itidem- 12 que a Regina, regii sanguinis principibus, proceribusque, eos, qui 13 adversis meis serio indoluerunt, qui resurgentibus non ita dudum 14 in me procellis amicitiam meam non erubuerunt, sed eam plurimis 15 maximisque officiis palam testati sunt, neque deliberantem de me 16 fortunam in consilium vocarunt, hoc solatio fraudandos non putavi, 17 ut videant suam constantiam animumque adversus mala immotum 18 viri maximi Oxensternii judicio probari.
19 Hos autem inter, vir in omni ut studiorum ita et virtutum genere 20 eminentissime, nisi tibi principem assignem locum, tum vero ego 21 omnibus iis dignus sim, quibus me indignum esse tu semper judi- 22 casti. Spero laborem mihi impositum et Suedico regno et Gallico, 23 patriae etiam ei mea quae fuit, toti denique orbi Christiano, quam 24 semper potissimam patriam duxi, fore non inutilem: idque eò 25 opto magis, ut hac fruar de inimicis innocente vindicta sitque vobis, 26 amicis meis, unde quamvis pertinacibus possitis ostendere, non 27 errasse vestra de me judicia.
28 Deus tibi, vir nobilissime, uxori tuae lectissimae feminae, liberis 29 suavissimis det inoffensos vitae cursus. Idem mea et mei precantur. 30 Lutetiae, 30 Martii, 1635.
31 Tuae Nobilitatis addictissimus
32 H. Grotius
vertaling
Van een traineur en moeilijkhedenzoeker zal ik wel, met reden, den indruk wekken,