Auriacus, sive libertas saucia
(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[Folio C3r]
| |
In quibus, praeter alia, quae in hoc, quaeque in Senecae Dramatis persone illustres omnes conferuntur.
Qvis ille tanto Pvlpitvm motu quatit,
Et insolenti tundit Orchestram pede?
Quanquam furentem motibus fallax tegit
Persona vultum, Faexque detonantia
Furatur ora, non lates Heynsi tamen:
Te certvs index prodis: augustum jubar
Dispellit atrae nubilum calignis,
Centumque noctes luce perrumpit suâ.
At nos parentis vana Terrae pondera
Frustrà tenebris in dies victricibus
Luctamur: omnes ludit incassum labos:
Vt ille paruus ales abreptum fugâ,
Et navigantem vasta Inanis aequora
Sequi parentem sperat, & pennas quatit,
Aurasque plausu captat affectans iter,
Strepitque; tandem pronus in nidum cadit.
Tu Daedaleïs ocior volatibus
Poeta Caeli scindis alatus vias,
Plebémque, & ipsos plebis obtutus procul
Post te relinquis. Iam Sophoclen praeteris,
Iamque Evripiden fultus alâ remige:
Séque author olim triplicis Promethei
Victúm fatetur, quique Cassandram dedit
Caeco furentem versuum volumine.
Nec hos, nec omnes caeteros Ionici
Fastus Theatri, multa quos nobis dies
Invîdit, aevique impotens iniuria,
Longè tueri terga fectantes tua
| |
[Folio C3v]
| |
Contentus vltrà tendis, & Caelo natas
Sublimiori, déque summo vertice
Priscum Latinae despicis Scenae decus,
Choragivmqve praeter Annaei volas.
O Cycne Flander, me simul tecum rape
Per candicantis caerulas aethrae vias.
Ignava quanquam torpidum moles premit,
Et furgere vltrò pondere obsessum vetat,
Tuâ levatus quolibet dextrâ sequar,
Supráque nubes ibo, quas crassus vapor
In nos adurget. Diligam Spectacvlo
Propinquiores siderum metae Foros,
Vbi serena semper, & purus dies.
Hîc prisca cernam provocantem saecula
Prodire nostri temporis Tragoediam:
Non hanc, Iephtae quae Triumphales manus
Caede immerentis inquinavit filiae,
Regisve mensis ora Baptistae dedit
Tacere verum nescia, vt falsum loqui:
Sed Heynsianam, nata quae ferò licet
Retrò tot annos laude praevortit novâ.
Iudex sedebit Dovsa, judex Scaliger
Haeres paterno destinatus munerì.
Heroa nostris hunc, & hunc felix Deus
Seruavit annis, justa ne saeclo rudi
Nostris deessent Vatibvs praeconia.
Vox vna binis: Victa Gandae cordvba:
Applaudit omnis Maximi Circi Chorvs.
Formae micantem celsioris lumine
Miratur ire magnus Alcides Devm,
Avransioque cedit, (at nulli priùs)
Dolétque rursum Regis Hispani scelus.
Incedit alto parte ab Eoâ Poli
Princeps Cothvrno: nam tremit Vesper gradum,
Et sentit hostem. Nunquid Atride pudet?
Bis quinque Troia messibus constat tibi:
Huic vnus annus plus decem Troiis dedit:
Hoc par, scelestâ fraude quòd victor cadis.
Vidit Mycena per scelus caesum Dvcem,
| |
[Folio C4r]
| |
Vidêre Delphi. Patria ô quanto mades
Cruore! non hoc eluat Rhenvs nefas,
Non Mosa vasto pronus incumbens mari,
Non qui propinquus menstruo motu tumens
Neptvnvs agris parcit Hollandis Pater,
Seséque arenis arcet, atque hostem salo.
Cerno Loisae Syrma. Talis Hectoris
Coniunx, parensque, talis Alcmene fuit
Amphitryonis uxor, & prior Nvrvs.
Oeneis autem casta sanctae Feminae
Veretur ora tollere, & vultum simul
Formidat omnis, quae sui sexus cohors
Transgressa Leges: Noxium Aeetae genus,
Ledaeqve proles, & noverca Virbii,
Materque Orestis, & viri Mater sui,
Et ipsa Ivno. Stirpis antiquae decus
Materna parvum ducit Henricvm manus.
Alludit illi magnus Argivûm metus
Futurus Hector, Fata si vitam darent:
Alludit Hyllvs, & Coronati patris
Phocaea proles, Iam puer Philisthenes,
Iam meta Troiae Pvrrhvs exspectat parem,
Poeantivsqve. Dira Cocyti vada,
Et aestuantes igne permisto lacus
Hispana Erinnys linquit: humanus sitim
Cuî sedat vnus sanguis: hoc illi merum est,
Haec pôcla Monstro. Cerno pro taedis rogos,
Cerno secures. Ipsa aspectum foror
Horret Megaera; defluit flagrum manu,
Fugitque tortis anguis implexus comis.
At ille magni Parricida Principis
Pone hîc scelestum perfidus volvit gradum.
Fuit Thyestes impiâ factus dape
Natis sepulcrum. Segregem Thesevs novâ
Castum per agros filium sparsit nece:
Patrem cecîdit, mistus est Matri Oedipvs;
Sed inscientes: primus hic fibi placet,
Gaudétque, quanto nullus erravit, malo.
Quicunque, Famae punctus antiquae notâ
| |
[Folio C4v]
| |
Crudelis audis, patruus, Frater, parens,
Atrev, nepotes Patris heu dirum genus,
Aegisthe, quíque semper arentes aquas,
Sempérque captas arboris foetae fugas,
Gaudete: vestra maius absolvit scelus.
Inuentus hic est, cujus vnus Patriam
Trajecit ictus. Quis, Dij, tantum nefas
Ausus jubere! Non Lycvs: Neuter Creon:
Non hoc Vlysses saeuus in parvos quoque,
Et in puellas: ipse nec fluxâ fide
Amans Iason: Avrei sed Velleris
Possessor alter. nec tua hoc, Calcha, licet
Cruenta semper praecinunt Oracula,
Senéxque aruspex, caecus aut Manto monet:
Sed qui superbus Rvpe Tarpeia sedet,
Et è Qviritvm Collibus Septem tonat.
Vidésne? pulcram rasa Libertas comam,
Et Pileata, turpe proculcat jugum.
Sed pectus, eheu, Savcivm vulnus gerit
Quod antè Princps. Patriae raptum Patrem
Seséque luget. Ora commendat dolor,
Decétque luctus. Evrytvm sic Filia
Cum lacrimaret, & Parentales Rogos,
Sibique lapsum patrij Regni decus;
Sic cum doleret vera se quondam nimis
Cantâsse Phaebas, staret & jam Troïcas
Supra ruinas, & cadaver Regium;
Tamen placebant. Talis Electre fuit
Caeso parente. Nata talis Oedipi
Caeco parente. Siquis est sensus super,
Curis nec Vmbras exuit Mortalibus
Donata Divis Manibus Felicitas,
Restátque, quòd non atra Lethe sorbeat,
Salve Batavis Ductor Avransi tuis
Vltore Nato, Vate Felix Heinsio.
H. Grotius. I. C. |
|