CXCIX. 22 septembre 1292.
Lettres d'Adolphe, roi des Romains, par lesquelles il assigne au duc de Brabant différens tonlieux et revenus entre la Moselle et la mer, moyennant 16000 marcs de Cologne.
Adolphus, Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, universis imperii fidelibus tam praesentibus quam futuris gratiam suam et omne bonum. Cum illustris princeps noster et imperii Johannes, Lotharingiae, Brabantiae et Lymburgiae dux, zelo, devotione et puritae fidei, quibus erga Nos et sacrum Romanum imperii coruscat illibata ipsius sinceritas, intutatus pro liberatione munitionem et bonorum ejusdem imperii, quae alias vix poterant liberari, nobis et per Nos ipsi imperio, sedecim millia marcarum denariorum Coloniensium legalium et bonorum, liberaliter duxit mutuandum, in ejusdem utilitatem imperii, ut praedicitur, convertendas, de quibus nobis et eidem imperio promisit satisfacere, et satisfaciet usque ad epiphaniae Domini festum proximo affuturum, cum pagamento quod tempore ipso curret, hoc condicto, quod qualecunque pagamentum nobis fecerit dux praedictus, tale sibi tenemur facere vice versa, vel restituere ejusdem pagamenti valorem, ut idem dux et heredes ipsius ex bac parte conservantur indempnes, et, ne unde meruerunt praemium cogantur dispendium reportare, Nos, nostro nomine et imperii, teloneum castri nostri Werdensis, cum ipsius castri redditibus, proventibus universis, atque ipsis pertinentiis, eidem duci, vel heredibus ipsius, assignamus et deputamus, tenendum, habendum, et possidendum, pacifice et quiete, donec deductis et defalcatis quingentis marcis annuatim, quas ipse dux, vel heredes ipsius, pro ejusdem castri ministrabunt expensis, de residuo et de aliis proventibus, redditibus et obventionibus, quos et quas ipsis similiter assignamus et deputamus, ut infra immediate patebit, praefatam mutuatam pecuniam recolligant et deducant. Nos siquidem, ut idem dux, vel heredes sui, praefatam pecuniam celerius recolligere valeant, et habere, omnes redditus, proventus et obventiones, quos et quas Nos et imperium habemus in civitate Aquensi, apud Sinseke, in Cremonia, et in Duseborch, necnon omnes redditus, proventus et obventiones munitionum villarum et
bonorum quorumcunque imperialium, quos et quas Nos et imperium inter fluvium Mosellae et partes maritimas, quae dicuntur der zee, habemus ad praesens, et justis modis ac titulis recuperari poterunt, usque ad integram refusiouem pecuniae memoratae, sive redditus, proventus et obventiones hujusmodi consistant in aquis vel in terris, praedicto duci et heredibus suis assignamus et deputamus, ad habendum, tenendum, utendum, fruendum et possidendum similiter, sine molestia et pressura. Ita sane quod praecepta ex eis extenuare debebunt pro rata quantitatis, quam percipi contigerit ex eisdem debitum sedecim millium marcarum suprascriptarum. Sic videlicet, quod postquam praefata sedecim millia marcarum, mediante computatione justa et rationabili, et insuper tria millia marcarum, super quibus per litteras domini Rudolphi Romanorum regis, praedecessoris nostri, munitus est, dux praedictus fuerint recollecta in teloneo, proventibus, redditibus et obventionibus praelibatis, extunc ipsum teloneum proventus, obventiones et redditus praelibata, ad Nos et imperium libere revertentur. Hoc etiam est adjectum, quod si praedictus dux, pro mutuatione quinque millium marcarum