CLXXVIII. 16 mai 1291.
Lettres de Siffroid, archevêque de Cologne, par lesquelles il assigne à noble homme Éverard d'Isenberg une redevance hebdomadaire de six marcs, pendant trois ans, pour l'indemniser de ses pertes dans la bataille de Woeringen.
Nos Syffridus, Dei gratia sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopus, sacri Imperii per Italiam archicancellarius, notum facimus universis, ad quos praesentes litterae pervenerint, quod cum nobilis vir Everardus de Isenberg, fidelis noster, cum sua comitiva dampna gravia in conflictu habito apud Worunc nobiscum sustinuerit, inter Nos et ipsum, super dampnis praedictis, nostris communibus mediantibus amicis, sic convenit, quod Nos, pro suis et suorum deperditis atque dampnis, assignavimus eidem Everardo, et suis heredibus, sex marcarum redditus singulis septimanis in denario seu theloneo nostro cervisiali in civitate Coloniensi, ad tres annos continuos, et immediate sequentes, qui currere incipient anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, sabatho post festum beati Servatii, et finient eodem die annis tribus revolutis, percipiendos et levandos; quibus annis revolutis et finitis, dicti sex marcarum redditus ad Nos, successores nostros et ecclesiam Coioniensem, sine omni contradictione sua et heredum suorum, libere revertentur. Promittimus etiam, quod si theloneum seu denarium nostrum cervisialem praedictum Nos obligare contigerit, dictos sex marcarum redditus excipiemus et reservabimus Everardo praedicto, et suis heredibus, ad terminum annorum praedictorum. Volumus etiam, quod si Nos (quod absit) mori contingeret, successor noster ad observationem praemissorum sit et maneat obligatus, pro eo quod idem Everardus, pro conservatione jurium ecclesiae Coloniensis et deliberatione castri Worunc iu servitio nostro, et necessitate