Gelrensem nostrum dominum dilectum ab omni dampno et perditione, quam Nos et onmes in conflictu apud Worunch nobiscum existentes ibidem sustinuimus vel sustinuerunt, habuimus vel habuerunt, pro summa duorum millium marcarum et quadringentarum marcarum Colonensium denariorum quitum dimisimus et solutum, et ab omnibus qui nobiscum in antedicto conflictu fuerunt quitum dimitti faciemus, domino Theoderico de Batenborg milite et Johanne de Grunzebeke duntaxat exceptis. Adjecto etiam, quod Nos ei omnia, quae Nos vel nostri ei aut suis, occasione dampni sive perditionis, quam in ipso conflictu sustinuimus, abstulimus, defalcabimus de summa pecuniae supraedicta, scilicet de ultima nostra solutione pecuniae antedictae, praesentium testimonio literarum nostro sigillo munitarum. Datum anno Domini MCC nonagesimo, feria tertia post octavas Penthecostes.
L'original, muni du sceau, aux archives de Gueldre. Nyhoff, Gedenkwaardigheden, I, Oorkonden, pag. 30.