amicis, vasallis et ministerialibus, quorum posse habemus, et vice versa per dictos comites, pro ipsis ac eorum adjutoribus, consanguineis, amicis, vasallis et ministerialibus, quorum posse habent, est renunciatum, pure, simpliciter et spontanea voluntate, nec de cetero, Nos, vel successores nostri, seu ecclesia Coloniensis nec nostri adjutores, consanguinei, amici, vasalli et ministeriales, quorum posse habemus, nec ipsi comites, nec eorum adjutores, consanguinei, amici, vasalli et ministeriales, quorum posse habent, aliquam impetitionem vel vindictam faciemus seu facient super praemissis, nec contra praemissa vel aliquod praemissorum veniemus, nec ipsi venient, omni dolo et fraude penitus exclusis. Per hujusmodi autem amicabilis compositionis ordinationem, Nos, et ecclesia Coloniensis, et nostri adjutores, ad bona et hereditates nostras redibimus et revertemur, et ipsi comites et eorum adjutores ad bona et hereditates suas redibunt et revertentur, salvis tamen nobis et ecclesiae Coloniensi et dicto Everardo comiti de Marka juribus, super advocatia et judicio Assindense. Promittimus insuper quod Nos dictum comitem de Marka et suos heredes omni jure suo et gratia et bonis consuetudinibus districtibus, et dominio suo, sicut hactenus gavisus est, et ad hanc horam possedit, et adhuc possidet, permittemus gaudere, pacifice et quiete, nec aliquod castrum vel munitionem aedificabimus, seu aedificari faciemus, in terra et dominio comitis de Marka memorati, nec vice versa idem comes de Marka castrum vel municionem aedificabit, vel faciet aedificari, in terra et dominio nostro et ecclesiae Coloniensis. Actum est etiam, inter Nos et comitem de Marka praedictum, quod Theodericus de Volmestene, miles, inclusus est cum comite de Marka compositioni antedictae. Et Nos archiepiscopus omnia et singula vera esse praemissa profitentes, ad observationem dictae compositionis et amicabilis ordinationis, pro nobis et nostris adjutoribus quibuscunque, de quibus posse
habemus, super hiis tactis sacrosanctis corporaliter, juramento a nobis praestito, Nos firmiter obligamus per praesentes, sigilla nostrum et ecclesiae Coloniensis, es certa nostra scientia, et ad petitionem nostram praesentibus in testimonium sunt appensa. Et Nos, decanus et capitulum ecclesiae Coloniensis, ad petitionem dicti domini nostri Sifridi archiepiscopi, sigillum nostrum profitemur praesentibus in testimonium appendisse. Et Nos, Everardus de Marka, et Otto de Waldecge, comites praedicti, omnia et singula praemissa vera esse profitentes, et urvedam ac renunciationes prout superius est expressum facientes, ad observationem dictae compositionis amicabilis, et omnium praemissorum, prout unumquemque nostrum, seu aliquem ex nobis contingit, pro nobis, nostris adjutoribus, consanguineis, amicis, vasallis et ministerialibus, de quibus posse habemus, promittentes etiam quod contra praemissa vel aliquod praemissorum non veniemus, in toto vel in parte, nec de cetero, Nos, et heredes nostri, et adjutores nostri, consanguinei, amici, vasalli et ministeriales, quorum posse habemus, aliquam impetitionem vel vindictam faciemus, vel facient de praemissis, omni dolo et fraude penitus exclusis, super hiis tactis sacrosanctis a nobis corporaliter interpositis juramentis, Nos obligamus in hiis scriptis sigilla nostra praesentibus in testimonium apponentes. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octoagesimo nono, in die ascensionis Domini.
L'original, muni de quatre sceaux, nu dépôt royal dea archives, à Dusseldorf.