XCIII. 13 mai 1288.
Quittance donnée par Adolphe, comte de Berg, de differentes sommes que le duc Jean de Brabant avait payées pour lui.
Nos Adolfus, comes de Monte, notum facimus universis praesentes litteras inspecturis et audituris, publice protestantes, quod Nos, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo, in die beati Servasii, apud Thenis, per nostros certos ad hoc deputatos a nobis nuncios, ab illustro principe et domino nostro Johanne, Dei gratia Lotharingiae et Brabantiae duce, mille sexcentas et undecim libras ac quinque solidos, item per fratrem Everwinum, commendatorem domus hospitalis beati Johannis in Novo Castro; centum et sexaginta octo libras ac quindecim solidos, item per Hermannum, militem de Toneborch, trecentas et sexaginta libras, Lovaniensium denariorum parvorum, de quibus denariis summa est totalis duo millia librarum centum et quadraginta librarum Lovaniensium praedictorum, recepimus et recognoscimus recepisse, ac nobis et praedictis viris, et nostris nunciis ad hoc deputatis, nomine nostro, et ad opus nostri recognoscimus dictorum denariorum summam deliberatam et traditam fuisse in discomputationem debitorum nostrorum, in quibus ipse dominus dux dignoscitur nobis teneri, et obligatus fore, fraude et dolo penitus hinc exclusis. Nos quoque tenentes nos pagatos legitime de praemissis denariis, omnibus et singulis, scilicet duobus millibus libris ac centum et quadraginta libris dictae monetae, eundem dominum ducem ab ipsorum denariorum summa praedicta totali absolvimus et quilamus. Eundem liberum et quitum clamantes praesentium testimonio litterarum sigilli nostri robore munitarum. Datum anno et die praedictis.
Cartulaire des ducs de Brabant, B, fol. 115, recto.