Similiter si comes, et praedicti, contra Nos, et ecclesiam nostram aliquid habuerint, non pandabunt in Wassenberg, aut pertinentiis ejusdem.
Promittimus etiam, quod Philippum dictum De Porsele, aut fratres suos, dicti comitis inimicos, nostros non faciemus officiatos, nec tenebimus in Wassenberg contra praedictum comitem et suos adjutores.
Ceterum, quia dus Brabantiae comitem Gelrensem, ducem Limburgensem, fidelem nostrum, et terram suam Limburgensem invasit incendiis et rapinis, sibi dicti comitis et ducis ac nostrum dominium usurpando, tam de bonis Limburgensibus, quam de aliis, quae tenet a nobis, se intromittendo, promisimus et promittimus in hiis scriptis, juramento interposito, et fide praestita corporali, dicto comiti duci, ac suis consanguineis et amicis praenominatis, dictorum bonorum heredibus, fidelibus nostris, assistere potenter, contra ducem Brabantiae, comitem de Monte, et eorem adjutores, in expensis nostris, ubicumque et quociescumque fuerit oportunum, domino nostro illustri Romanorum rege duntaxat excepto.
Dictusque comes et sui adjutores praedicti, unusquisque pro se, promiserunt nobis assistere potenter et patenter contra dietum ducem, comitem de Monte et eorum adjutores, in expensis suis, quociescumque, et ubicumque fuerit opportunum. Interposito tali pacto, quod cum dicto duce Brabantiae, comite de Monte, et adjutoribus eorundem compositionem non faciemus, nisi de dicti comitis, et omnium ac singulorum praenominatorum expresso consensu processerit et voluntate. Adeo ut, si aliquis ex omnibus nobis caderet a tali pacto, illum habeamus perjurum, fidei violatorem, et inimicum nostrum, ac propter hoc eum omnes invademus. Protestantes, quod nos Siffridus archiepiscopus, et omnes praenominati, simul manebimus, et in omnem eventum non dividemur in hac guerra, et in eo, quod ex ea fuerit (insecutu)m.
Praedicti etiam comites et nobiles recognoverunt et recognoscunt dictum castrum cum suis attinentiis, prout est praemissum, de sua voluntate et consensu fore obligatum, ac alia praemissa jurasse et promisisse.
Et ut dictum castrum et opidum Wassenberg, cum omnibus suis pertinentiis, restituatur libere, summa superius expressa, cum pecunia taxanda, nobis persoluta, dicto comiti, aut cuilibet praemissorum, ipso comite prius defuncto, vel suo accedente consensu, praesens scriptum nostro, et capituli nostri, sigillis duximus muniendum.
Et nos capitulum majoris ecclesiae Coloniensis sigillum nostrum apposuimus huic scripto, in praemissorum testimonium et munimen.
Est etiam adjectum, quod Adam de Underech, miles, jurisdictionem villae Beke, et proventus triginta maldrorum annonae, quae tenet ibidem in pignore pro centum marcis Coloniensium denariorum, retinebit, donec redimantur.
Datum et concordatum apud Wannele, anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo tertio, in crastino beati Mathaei apostoli et evangelistae.
L'original, muni de deux sceaux en cire verte, aux archives de de la province de Gueldre. Bondam, Charterboek, pag. 688.