ducatum Limburgensem, nec non omnia et singula, ad eam per mortem quondam ducis Limburgensis patris sui, cujus extitit heres unica, devoluta, libenter concedimus, eadem feuda sibi per nobilem Walterum de Falkenburg transmittentes. Si tamen praefatam ducissam praemori contigerit, praefatus comes Geldriae, markus suus, debet eundem ducatum, cum omnibus suis pertinentiis, ad vitae suae tempora libere possidere. In cujus testimonium majestatis nostrae sigillum praesentibus est appensum. Datum Wormatiae 14 Calend. Julii, ind. 10, anno Domini 1282, regni vero nostri anno nono.
Bondam, Charterboek, p. 676, Kremer, Academische Beyträge, III, p. 77.