VIII. 21 octobre 1274.
Lettres de Jean, duc de Brabant, par lesquelles il recoit de Jean de Coe, chevalier, et lui donne en fief une maison fortifiée, à Thiel.
Nos Johannes, Dei gratia Lothatingiae et Brabantiae dux, notum facimus universis praesentes literas inspecturis, quod cum dilectus fidelis noster Johannes dictus Cocus, miles, domum suam sive munitionem, quam habet in opido Thylensi hodie, videlicet anno domini Mo CCo LXXIIIIo in die undecim milium virginum, de consensu uxoris suae, etsuorum heredum, nobis libere donaverit, tanquam verum allodium in perpetuum possidendum; Nos, considerantes quod ex fideli devotione dicti militis, et suorum heredum, nobis et nostris heredibus multa commoditas poterit provenire, ipsi Johanni dictam domum seu munitionem cum fundo sive area domus, quae olim fuerat Ywani de Vauderic, militis, in feodo concedimus, a nobis et nostris successoribus in perpetuum tenendam; ita quod ipse Johannes et sui heredes in recipienda a nobis et nostris successoribus et tenenda dicta domo jure, et consuetudine gaudere debeant Brabantino; ita tamen quod nos et nostris heredes, quociens nobis fuerit oportunum, de ipsa domo nos juvare possimus contra quoslibet nostros adversarios, personaliter in ea commorando, vel in ea nostros homines collocando, secundum quod pro oportunitate temporis vel necessitate defensionis, vel in prosecutione ultionum nostrarum injuriarum, nobis et nostris successoribus, qui pro tempore fuerint, melius videbitur expedire. Ita tamen quod nobis et nostris hominibus, in dicta domo sic existentibus, dictus Johannes et sui heredes ad exeundum de dicta domo minime compellatur. In cujus rei testimonium praesenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno et die praedictis.
Bondam, Charterboek des hertogdoms Gelre, p, 615.