Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijVI. 17 avril 1274.Lettres de Jean, duo de Brabant, par lesquelles il reconnai't devoir à Renaud comte de Gueldre, 1500 livres de Louvain, qu'il reslituera en deux termes, et nomme des arbitres sur le différend qui s'était élevé à ce sujet, le comte voulant avoir 1800 livres.Nos Johannes, Dei gratia Lotharingiae et Brabantiae dux, notum facimus universis praesentes litteras visuris, quod nos karissimo fideli ac consaguineo nostro, Renaldo, comiti Gelriae mille et quingentis libris denariorum Lovaniensium existimus debitores, et promittimus ipsum absolvere apud creditores suos in Brabantia, usque ad summam pecuniae memoratam, et tantum facere infra festum assumptionis beatae Mariae Virginis proximo nunc instans, quod ipsum comitem quitum clament, sed incontinenti apud Buschum-Ducis octoginta libras, ubi nobis assignaverit deponemus eidem; si vero debitum illud, quod sibi deponemus in Brabantia, summam mille et quingentarum librarum non attingat, quidquid de dicto debito superfuerit de hoc sibi mediam partem in nativitate Domini proximo nunc instante, aliam vero medietatem ab ipsa nativitate Domini ad annum integre persolvemus, promittimus etiam per praesentes, quod si ipsem. comitem non procuraverimus a dicto debito quod nobis in Brabantia, ut dictum est, solvendum assignaverit quitum dici infra festum assumptionis praedictum, dampnum quod in Brabantia ex hujusmodi defectum sustinuerit, sibi totaliter refundemus. Quia etiam inter nos et ipsum comitem discordia est de summa pecuniae, quam requirit, asserentibus nobis quod sibi solum mille et quingentas libras debeamus, co quod incontrarium asserente, quod sibi mille et octingentas libras solvere teneamur, super eo hinc inde, nos pro nobis, in Franconem de Lovanio, militem nostrum, et Nicholaum de Lapide, reddituum nostrorum receptorem, et ipse comes, pro se, in magistrum Everardum et Robinum de Ronre- | |
[pagina 398]
| |
monde, notarios suos, duximus compromittendum, ut ipsi inter nos determinent et expediant de summa debiti memorati, et quidquid per determinationem excreverit ultra praedictam summam mille et quingentarum librarum, hoe ipsi comiti persolvemus pro rata portionis sic excressentis, medietatem unam in nativitate Domini nunc instantis, et aliam medietatem ab ipsa nativitate ad annum. Si vero contingat praedictos quatuor viros in determinatione hujusmodi discordare, ex tunc in nostro erit arbitrio unum de duobus eligere, vel, quod dicti Franco et Nicholaus per juramentum suum declarent quantitatem debiti, vel quod dictus comes per juramentum praedictorum Everardi et Robini ipsam quantitatem faciat declarari; ita tamen, quod praedicta determinationeGa naar voetnoot1, seu declaratio fieri debet infra festum assumptionis beatae Virginis memoratum. Et nos una cum praedictis mille quingentis libris debemus solvere pecuniae summam, per ipsos sic declaratam, in terminis memoratis. Si vero praedictam pecuniam in dictis nativitatibus Domini persolvendam non solverimus, dampnum, quod ex inde dictus comes sustinuerit, sibi similiter refundemus. In cujus rei testimonium et munimen praesentes litteras dicto comiti sigilli nostri munimine dedimus roboratas. Datum apud Buschum-Ducis, feria tertia proxima post Dominicam qua cantatur misericordia, anno Domini millesimo CCo septuagesimo quarto. L'original, muni d'un sceau en cire jaune, aux archives de la Flandre-Orientale. |
|