Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
Admodum reverendo in Christo patri ac domino D. Brunoni,
| |
[pagina 2]
| |
nostrorum Carthusiae Ruraemundensis conscriberem. Valde enim dolebat optimus Episcopus, quod tam celebris res gesta, necdum ad posteritatis memoriam litteris consignata eßet: sibique persuadebat, quod sicuti anno 1535. & 1537. nostri Carthusiani Martyrio suo Angliam Ordinemque nostrum illustrarunt; ita & hoc Ruraemundensium Cartusianorum Martyrium, & Ecclesiae suae Ruraemundensi, & Ordini nostro magno foret ornamento, si typis mandaretur. Itaque ut optimi Antistitis voluntati facerem satis, impulit me ipsius tam singularis erga Ecclesiae suae Martyres Carthusianos pietas & devotio, atque in totum Ordinem nostrum admirabilis benevolentia. Est enim nostri amantissimus & studiosissimus. Huc accessit Rev. Episcopi Buscoducensis D. Gisberti Masii auctoritas, & propensa in nos voluntas; qui postquam ad Domum Sophiae postea accessißem (ubi putabam me in quiete desiderata, quod reliquum est vitae transacturum) ut pro sua humanitate me invisere, atque familiariter mecum colloqui solet, ita quoque ad hoc persiciendum Opusculum cohortatus est. Uterque autem me conabatur incitare, exemplo illius, qui eo tempore ediderat Historiam Martyrii Gorcomiensium Franciscanorum. Is verò erat M.N. Eximius Profeßor Theologiae in Academia Duacensi D. Guilhelmus Estius Heßelius, ut quod hic patriâ Gorcomiensis suis Martyribus Gorcomiensibus praestitit, idem ego Cartusianus meis praestarem Cartusianis. Judicabant enim optimi Praesules ètenebris eruenda esse, & in lucem ac in publicum proferenda, quae ad confirmandam Fidem & ad consolationem atque instructio- | |
[pagina 3]
| |
nem Catholicorum aliquid conferre poßunt. Putabantque & quidem verè ac rectè, ipsorum esse muneris & officii, hoc ipsum procurare; exemplo edocti veterum Sanctissimorum Pontificum Romanorum & Epsicoporum, ut B. Clementis, Anteri & Fabiani, qui in Ecclesia Romana, & divi Cypriani, qui in Carthaginensi Ecclesia, praeter alios; ut Martyrum res gestae undequaqne collectae & diligenter pervestigatae, in scripta exactius referrentur, studiosè curarunt. Sic enim legitur de Clemente Romano Pontifice in libro de Pontificibus Romanis, qui nomine Damasi citari solet. Hic fecit septem.Ga naar margenoot+ regiones dividi Notariis fidelibus Ecclesiae, qui gesta Martyrum sollicitè & curiosè unusquisque per regionem suam perquirerent. Et de B. Antero PapaGa naar margenoot+ in hunc modum scribitur. Hic gesta Martyrum diligenter à Notariis exquisivit, & in Ecclesia recondidit. Similiter & in eodem libro de B. Fabiano haec leguntur. Hic regiones divisit Diaconibus, & fecit septemGa naar margenoot+ Subdiaconos, qui septem Notariis imminerent, qui gesta Martyrum in integrum colligerent. Nam hoc Notariis ex officio incumbebat, ut Acta Martyrum puré & sincerè conscriberent. Quibus praeerant Diaconi & Subdiaconi, quorum munus erat cuncta exacta indagare; & quae à Notariis scripta erant, ad Pontificem referre: qui ea demum qualia essent probaret, atque inter Ecclesiastica monumenta reconderet. B. Cyprianus verò quam sollicitus fuerit,Ga naar margenoot+ ut in Cartaginensi Ecclesia, dies quibus Martyres essent coronati, exacté annotarentur, constat ex ejus Epist. 37. Edit. Pamel. quam dedit ad ejusdem Ecclesiae Presbyteros & Diaconos. Quod | |
[pagina 4]
| |
etiam ante tempora Cypriani à Majoribus fieri consuevisse, Pontius testatur Diaconus, in vita seu actis ipsius. Quae cum ita sint, tantò facilius passus sum me induci, & acquievi voluntati ac petitioni eorum, quos dixi, ut Historiam Martyrum Ruraemundensium conscriberem. Quamvis id pari felicitate & gratia vel doctrina & eloquentia, cum Eximio D. Estio ut facerem, non admisit ingenii tenuitas & dicendi inopia. Neque parum me permovit ad hoc praestandum, memoria etiam istius Domus Ruraemundensis, quae mater est Cartusiae Buscoducensis, cui in patrio solo constitutae, quinque annis indignus praefui. Haec enim ex illa prodiit: & quam utramque praestantissimus ille noster D. DIONYSIVS RICKELIVS, ornamentum nimirum Ordinis Cartusiensis (nam illius Domus professus, hujus autem primus Rector fuit) celebrem reddidit & vitae sanctitate & tot tamque praeclaris libris in lucem editis, quorum exemplaria omnia manûs propriae charactere descripta, honoris ergo, in perpetuam rei memoriam in Bibliotheca nostra Ruraemundensi aßervantur. Tum verò mea etiam me incitavit & accendit devotio: cum enim in loco isto talia conspicerem crudelissimae caedis relicta vestigia, atque eximia patientiae Patrum nostrorum exempla, non potui me reprimere, quin arrepto calamo ad gloriam Dei & Ordinis nostri honorem, id lubens praestarem, quod à me jure quodam, qui Cartusianus essem, postulari videbatur. Praesertim quod Deus nobis haec sancta ocia fecisset, ut vestrâ gratiâ & benevolentiâ, hoc beneficium consecutus eßem, ut liberatus ab omnibus curis | |
[pagina 5]
| |
& distractionibus externis, quiete fruerer, & solitudini rebusque spiritualibus ac sacris studiis meis, hactenus propter rerum temporalium occupationes, quibus Priores ut plurimum distrahuntur, intermissis, liberius possem vacare. Quo nomine mihi gratulabar, laetabarque in Domino. Plus enim beneficii mihi praestitit R.P.V. quod me tam gravi sarcinâ, praesertim Visitatoris Provinciae exonerasset (sit honor iste penes alios) quàm R.P.D. Joannes Michaël praedecessor vester sanctae memoriae, vir totus spiritualis ac divinus, dum Visitatoris onus humeris meis imponere, & toto illo tempore quo ipse Ordini praefuit, me subire voluit. Et quidem contentus eram hoc exiguo labore meo, quod eam Historiolam, ut ab aliis acceperam, scripto complexus essem: quam eleganti charactere ab aliquo descriptam, ad Reverendam Paternitatem Vestram potuissem curare mittendam. Sed Reverendissimus Episcopus Ruraemundensis eam quodammodo jure sibi vendicans, voluit ut in lucem prodiret, judicans id ad majorem gloriam Dei, suaeque Ecclesiae decorem & ornamentum, atque Ordinis Cartusiensis honorem, multorumque consolationem & aedificationem facere. Ad quam rem quoque consensus & approbatio R.P.V. accessit, sicut patet ex litteris ad me datis 12. Junii anni 1602. quibus me etiam hortatur, ut hoc opus perficerem, quando nimirum nactus quietem in Domo Sophiae, Vicarii munere fungebar. Caeterum propter argumenti affinitatem, recognovi etiam Historiam Martyrii Anglorum Cartusianorum, antea quidem editam; sed quam recudendam putavi, mutato limato- | |
[pagina 6]
| |
que aliquantulum stilo. Praesertim quod ejus vise exemplaria amplius apud bibliopolas extarent. Porrò huic inserui Exhortationem quandam brevem, in qua agitur de praestantia & observantia Vitae solitariae; in qua Ordinis nostri Cartusiensis professio, ejusque atque totius Monasticae disciplinae perfectio consistit; erga quam quò quis afficitur magis, eò sanctior perfectiorque in omni virtutum genere evadit. Quod copiosiùs alio Tractatu separatim edendo, favente Dei gratia, vestraque Paternitate Reverendâ annuente, docere statui per varia exempla, tam Patrum Ordinis nostri, (qui ita equidem dediti fuêre solitudini, ut ab officiis gerendis abhorrerent, maluerintque in Cella privatam & solitariam vitam ducere) quam aliorum plurimorum praestantissimorum, & vitae sanctitate clarissimorum virorum. Interea hunc foetum nostrum, & qualemcunque fructum quietis meae offero R.P- V. ut dem aliquam grati animi significationem pro vestro propensae in me voluntatis studio. Christus-Jesus R.P.V. diu servet incolumem, ad Ecclesiae Ordinisque nostri utilitatem. Ex Cartusia Gandensi die 29. Febr. Anno 1608.
Reverendae P.V. indignus Servus & Filius in Christo, F. Arnoldus Havensius. |
|