est S. Brunonis Institutum. Solitudinem ubique & latibulum sibi quaerebat in Magdalenae sinu, prae activâ & Apostolicâ Vitâ Sociorum S. Ignatii. Lovanii degens, arctam iniit amicitiam cum PP. Carthusianis Anglis è patriâ per Elisabetham Reginam ejectis, ac tunc in Domo Lovaniensi exulantibus, potissimum autem cum V.P. Mauritio Chancaeo eorum Priore, cujus libellum de Martyrio XVIII. Carthusianorum jussu Henrici VIII. Regis in Angliâ ante annos aliquot interfectorum, recensuit, ac stylo meliore donatum novis typis subjecit.
Interea, qui curam omnem à propriae salutis negotio distinctam à se removêre studuerat, majores longè curas humeris suis per Carthusiani Ordinis Superiores, mox à professione impositas, portare coactus fuit: neque enim decebat Lucernam istam abscondi, aut recondi sub modio. Prior imponitur primùm CarthusiÄ™ Sylvaeducensi seu S. Sophiae anno 1590, subinde Leodiensi 1594, item 1598, Lovaniensi 1597, & Bruxellensi 1599. Demum Provinciae universae visitandae admovetur eodem anno 1599, atque anno 1600 ad Generale Capitulum in Majore Carthusiâ celebrandum progreditur. Verùm hisce laboriosis Officiis quietem praeferens, postulavit & impetravit alium sibi subrogari. Sabbatismum in Domo Bethleem sive Ruraemundanâ adeptus, ad scribendum se accinxit, hortatu praesertim Reverendissimi D. Henrici Cuyckii secundi Ruraemundensium Episcopi. Cum ecce jubetur denuò Gandavensem, seu Vallis Regiae Carthusiam, uti & Provinciam totam quà Visitator gubernare. Hîc septuagenario major piè obiit anno 1610, die 14. Augusti, Vigiliâ Assumtionis DeiparÄ™.
Magnum ei semper fuit cum celeberrimis Belgii Episcopis litterarum negotiorumque commercium; puta cum Guil. Lindano, & Henrico Cuyckio Ruraemundensibus, Gisberto Masio Sylvaeducensi, Gisberto Coeverincx Daventriensi nominato, & Sasboldo Vosmero Archiepiscopo Philippensi & Apostolico per Foederatum Belgium Vicario: quorum plures hodiedum extant ad Havensium Epistolae. Inter Socios Jesu quos vixit annos ampl ù 26. ex iis 20. inter pulveres Scholasticos indefessus & acerrimus Magister, Praefectus, Concionator, Doctor, mirâ facultate, dexteritate, & facilitate ad artes & scientias omnes explicandas & tractandas, magno & optatissimo emolumento Christianae publicae rei, &