Snikken en grimlachjes(ca. 1906)–François Haverschmidt– Auteursrecht onbekend Vorige Volgende [pagina 107] [p. 107] Petri Paxilli Autoctonus Rhythmis latinis expressit Adrianus Arena ICtus. Per opacum nemus, Sub autumni frigus, Quidam incomitatus vadebat: Turbidis oculis, Vestibus sordidis, Male sanus ut, dente frendebat. ‘In sinu viperam, Imo fovi hydram,’ Exclamat incensus furore: Manu pectus caedit, Pede solum ferit, Ut lutum haereret in ore. [pagina 108] [p. 108] Iam circumspicit num Inveniret ramum, Ferre corpus qui non recusaret: Iamque collum nodat Laqueo, strangulat Se, nec posthac se luto spurcaret. Conticebat nemus, Quod brumale frigus Occupârat. - Et usque pendebant Viri membra ramo, Otio placido, Passeres volucres quae stupebant. Fugerantque nives, Veris quoque dies Iam exceperat aestas. - Amantes Duo forte nemus - Cui faveret Venus - Devenere. - Mox haerent mirantes! [pagina 109] [p. 109] Nam quaerentes locum, Veneri commodum, Dulcesque sermones dum serunt, Calceum mortui, Qui pendebat, putri De crure prolapsum viderunt. ‘Magne’, clamant, ‘Deus! Unde hic calceus?’ Oculosque iam ultro tollebant. At timore pavent, Quum suspensum vident, Cuius nunc nisi ossa manebant. Depile cranium Fert adhuc pileum. Mutilum tamen. Foede squalebant Vestes carbaseae. Vermes et tineae Reliquias viri rodebant. [pagina 110] [p. 110] Perspicilla manent, Verum vitro carent, Situque sunt aeruginosa: Imam vestem tenet, Quum immota sedet, Tacite limax pituitosa. Scilicet protinus Friget illis Venus, Et utrique vox faucibus haeret. Horum os niveum Plane refert linum. Quod diu insolatum iaceret. Vorige Volgende