Het paradijs der geestelijke en kerkelijke lofzangen (onder pseudoniem Salomon Theodotus)(1638)–Aegidius Haeffacker– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Psalmvs 113. IN exitu Israel de AEgypto: domus Iacob de populo barbaro. Facta est Iudaea sanctificatio ejus: Israel potestas ejus. Mare vidit, & fugit: Iordanis conversus est retrorsum. Montes exultaverunt ut arietes: & colles sicut agni ovium. Quid est tibi mare, quòd fugisti: & tu Iordanis, quia conversus es retrorsum? Montes exultastis sicut arietes: & colles sicut agni ovium. A facie Domini mota est terra: à facie Dei Iacob. Qui convertit petram in stagna aquarum: & rupem in fontes aquarum. Non nobis Domine, non nobis: sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua, & veritate tua: ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Deus autem noster in caelo: omnia quaecumque voluit, fecit. Simulacra gentium, argentum & aurum: opera manuum hominum. Os habent, & nonloquentur: oculus habent, & non videbunt. Aures habent, & non audient: nares ha- [pagina 726] [p. 726] bent, & non odorabunt. Manus habent, & non palpabunt pedes habent, & non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea: & omnes qui confidunt in eis. Domus Israel speravit in Domino: adjutor eorum, & protector eorum est. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adjutor eorum, & protector eorum est. Dominus memor fuit nostri: & benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus qui timent Dominum: pusillis cum majoribus. Adjiciat Dominus super vos: super vos, &super filios vestros. Benedicti vos à Domino: qui fecit caelum & terram. Caelum caeli Domino: terram autem dedit filijs hominum. Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes qui descendunt in infernum. Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino: ex hoc nunc & usque in saeculum. Gloria Patri, & Filio. Vorige Volgende