De fugienda mundi vanitate.
QVousque demens, & insana
Haec Anima quaeris mundana?
Caduca bona, fluxa, vana,
Fuge, fuge, fuge, si sapias.
Mundi fauore frustrá gaudes,
Cuius amores, merae laudes;
Deceptiones, eius laudes;
Fuge, fuge, fuge tam leuia.
Mundus credatur vt suauis,
Citò pertransit instar nauis,
Praeteruolat ceu praepes auis,
Fuge, fuge, fuge, velociùs.
Quid Mundus? animarum latro,
Profundo quos mergit barathro,
Fuge, fuge, fuge hoc saeculum.
Quid Caro? pus, flos agri, foenum.
Mundi diuitiae quid? coenum.
Quid voluptates? sunt venenem.
Fuge, fuge, fuge, sunt vilia.
Quid mundi gloria fucata?
E concha bulla quàm sufflata?
Vel vmbra gemmis adornata?
Fumus est, nihil amplius:
Fuge, fuge, fuge, nil melius.
Heu! Mundus ludit & illudit,
Perniciemq́ue suis cudit:
Quibus blanditur, hos protrudit
Fuge, fuge, fuge supplicium.
Sunt mundi gaudia laruata,
Sepulchra foris dealbata,
Sunt cuncta laqueis constrata,
Fuge, fuge, fuge periculá.
Te nosco Munde, cui pater
Est nihilum; chaosq́ue mater;
Et vanitatis vmbra, frater;
Vale, vale, vale daex omnium.
Deformis vale pulchritudo,
Mors in olla, non haesero:
Vale, vale, vale, te desero.
Munde vale fallax idolum;
Valeto terra; peto polum,
Iesvmq. concupisco solum,
Vale, vale, vale exilium.
Des wereldts vreughd en lof // Is vol drucks ende smette.
Onvast en min dan stof // Een oprecht duyvels nette.
Wat is het gheldt ghetast // En ringhen aen de handen?
Een' peerl', oock strick en bast // Der sielen gulden banden.
|
|