Ad D. Lvdovicvm Gvicciardinvm in svas Belgii illvstrationes, Carmen Ioan. Latomi.
Qvid tibi pollicear pro tanti munere scripti,
Guicciardine, decus scriptorium nobile, quo res
Belgarum tantis, sed veris laudibus effers,
Illa, quam propriam tellus sonat Itala, linguam?
Quid tibi pollicear? carmen? numerosus es ipse,
Et potes è media condicere Phocide Musas;
Atque adeò in nostras habitatum abducere terras.
Pollicear linguam? facundo scilicet infans?
Ipse cui Pericles laudem concesserit oris,
Et Plato scribendas ausit committere leges?
Pollicear mentem? qui plus adverteris unus,
(Non vetus à proavis, oriundus sanguine Thusco,
Sed primus generis, vix ut sit patria, civis)
Legibus in nostris, in moribus, urbibus, agris,
Inque toga, inque armis: plus, inquam, videris unus,
Quàm nos indigenae tot inerti9a pectora Belgae.
Pollicear titulos, perpesque in fastibus aevum?
Ast hac tu praestas cum primis arte, potesque
Ignotis famam, tenebrosis lumen, ineptis
Pectus, id est cunctis titulos imponere rebus.
Ergóne quòd nobis haec eripis Omnia, grati
Non erimus Belgae: quos tanto in lumine famae
Ponis, & aequatis cum quavis gente trophaeis,
Felices tarda monstras habitare sub Arcto?
Immo erimus gratis, si quaeris, quomodo? muti
Te nostras laudes omnes superare loquemur.
|
|