| |
| |
| |
Hvg. Grotii Tragoedia Christvs Patiens.
Actvs Primvs.
IESVS.
O Qui futurae sortis immense arbiter
Rerum potente fata moliris manu,
Supreme mundi genitor, & genitor meus
Mundo prioris, omnia aequavi hactenus
Imperia factis: si quid vlterius iubes
Paratus asto: cuncta quae timeo feram:
Hac lege veni. Quem tamen finem gravi
Statuis labori? Nulla me vidit dies
Secura: crevit ipse dum fertur labos,
Maloque patuit semper in peius via.
Paterna summi templa deserui aetheris
Nec natus exul. pauperem pressi casam
Stabulique prima turpis incunabula
Male notus infans: parvus, infelix, miser
Iam dignus hostis rege Iudaeo fui.
Nondum annus alter ierat, aetati parum
| |
| |
Nimium tyranno, dirus Ephratias nurus
Orbavit ensis: turba puerorum cadit
Dum quaeror unus, meque dilapso fuga
Cruentus error perdidit tantum nefas.
Centum per orbem cognitus miraculis
Patrem probavi. Livor adversum furit,
Et ipsa virtus peius Herode nocet.
Pater quid istud? semper agnoscor tuus,
Semper recusor. Persa me coluit magus,
Et ante parvos iacuit infantis pedes,
Suoque Mithrae praetulit sidus meum.
At Abrahami gens ab aeterni tibi
Seposita saeclis, priscaque Isacidum domus,
Excussit omnem mente degeneri Deum.
Hinc contumaces bella Pharisaei mouent
Pietate fallax turba: at hinc in me trahit
Legum magistros dira pontificum cohors:
Illinc profani secta Sadoci minax
Regalis aulae purpura invisum premit.
Fidei quid vltra restat? ad nutus meos
Natura rerum cessit & fassa est Deum.
Vndae liquentis ebrios potus bibit
Galilaea pubes. depuli alienam famem;
Meam subegi: bisque vicenos dies
Ieiuna nullis ora violavi cibis.
| |
| |
Inter secantes dexteras crevit Ceres.
Satiatus ingens populus, & toto tamen
Plus est relictum. flabra compressit notus,
Et aestuantis ira detumuit freti.
Durata siccos vnda transmisit pedes.
Ferale morbi virus & membris grave
Arti negatum cedere humanae malum
Vox medica vicit. longa caligo fugit,
Meaeque caecus dexterae debet diem.
Auditur ille qui nec audivit prius
Silentiumque rumpit in laudes meas.
Quid illa sanctis semper adversa & Deo
Hostilis Erebi dira pallentis lues
Non pulsa nostris legibus mortalium
Habitata linquit pectora & vocem tremit?
Post opera tanta non satis Christo fuit
Prodesse vivis. victor ingenti manu
Fregi silentum regna, & infernum chaos.
Terris & astris & triumphato mari
Restabat orcus: per sepulchrales specus,
Per operta terris iura & vmbrarum domos
Imperia misi. funeris laceri calor
Animavit artus: mortis expulsum gelu,
Retroque in auras manibus patuit via.
Renatus ipso vivit ex tumulo cinis,
| |
| |
Meumque munus spirat. at Mors arctius
Regnare iussa nec solens damnum pati
Queritur retexi fata, nec census sui
Constare numerum. pro tot vmbrarum grege
Egomet reposcor victima horrendae neci.
Ergone tristis hora venisti tamen
Qua pereat orbis auctor & lethum premat
Vitae datorem? ruit in exitium meum
Ferale tempus, quaeque nunc vmbrat polum
Nox dum citatos agitat astrorum choros
Breves fugacis invidet vitae moras.
Quaecunque tandem vim parat capiti meo
Sors dura parcat trahere, ducentem sequor.
Impensa generi post tot humano mala
Post frigus, aestum, lachrimas, luctus, famem,
Accedat vnum, moriar: alienae reus
Culpae peractus spiritum fessum exuam,
Castusque terras tingat ingratas cruor.
Iam vaenit ingens anima: iam mortem meam
Mercatur atrox infularum factio,
Scelerique pretium dicit. Exacta est mei
Bona pars laboris: omne praesensi malum,
Et quicquid atra nox tegit vidi tamen.
Mens ante corpus pendet. horresco nefas,
Pressumque venis sanguinem exsudat timor.
| |
| |
Quo priscus ille cordis abscessit vigor
Diumque robur? feror in aerumnas, feror.
Heu morte dura durius mortis genus
Animique tristis languor, an totus perij,
An spes salutis restat? Atque vtinam patrem
Liceat precari. Lachrimis certe meis
Nihil negare solitus aliquantam mali
Partem remittat. fas sed aeternum Dei
Et praestitutus ordo venturi vetat.
Tot ante saeclis fixa totque oraculis
Cantata votum nescit in finem ruens
Flecti voluntas. Sed quid infernae moror
Calcare echidnae virus & torti vagum
Draconis agmen terere sublimi pede?
Primi parentis morte sanandum est scelus.
Morbum furentem sanguinis largus mei
Piabit imber. Gaudeat dira nece
Genus superstes: gaudeat mortalium
Quodcunque busto restat, & gentis piae
Cineres sepulti. viximus viventibus:
Moriamur in commune. Non possunt meae
Perire clades. cuncta debemus mala
Promissa terris, vincula & flagra & crucem
Titulumque sacrae mortis & fastidium
Gentis superbae. Turbine infesto tonet
| |
| |
In me parentis ira dum parcat meis.
Ne pereat orbis pereo. terrarum omnium
Succedo paenis. Quisquis extremum colis
Vtriusque Phoebi littus, aut recta face
Aestiva melius regna quae torret dies,
Quique in remota noctis immensae plaga
Glaciale plaustri sidus Arctoi vides,
Favete sacro. poscor aris hostia
Et maius agno Pascha. nostro sanguini
Donabit iras caede placandus pater.
Iam plena sacrum Luna post vernae citat
Aequata lucis spatia: plus aliquid die.
Dies tamen videbit & perdet diem.
Excors Iüda, tu licet valida manu
Venias Quiritum cinctus & noctis metu
Adversus unum, non tuis capior dolis:
Prodis scientem: sponte festino mori.
At vos magistro lecta socialis cohors
Adhuc fidelis turba, post festas dapes
Lymphasque heriles, mystico carmen sono
Sacrate: dumque ad nota properamus loca,
Vbi multa tacitis leniter suspirijs
Respondet arbor, quas ego ad sedes vocer,
Quae lex amoris, quam favens vobis Deus
Audite euntes. interim vigiles meam
| |
| |
Durate noctem, cedat ex oculis sopor,
Caelo supremas donec admoveo preces.
| |
Chorvs Ivdaearvm mvliervm.
IAm vehit praeceps per aperta noctem
Mundus, & pronae properant tenebrae
Auream coelo redhibere lucem.
Non tamen ductor celeris choreae
Phosphorus clarum revocavit agmen,
Mane nec primi roseum rubentis
Buccinae signum crepuere nostrae.
Nos apud magni penetrale templi
Noctis insomnes vigilamus horas,
Discat vt sanctis precibus piatum
Crastinam pectus celebrare Phoeben,
Qua iubet fruges meminisse raptas
Memphidos regi metuendus exul.
Hoc sacrum totas viduabit vrbes,
Quaque Iordanes toties novatos
Ambitu certat satiare cursus,
Quaque se ripis negat & solutus
Stagna piscosae sibi miscet vndae.
Ire miratur Solymam colonos
| |
| |
Dactylis faetum nemus & fragrantis
Balsami ferrum fugiente vena,
Vnde non longe lituis avorum
Sponte concussi cecidere muri,
Monsque nimbosum caput aequat astris
Conscius fato senis irreperti.
Perdidit cives prius orbe merso
Cepheos regnum, sacra fabulosae
Dercetus mutans meliore ritu.
Huc Palaestinas properare gentes
Vidit Azotus geminaeque Iämnes.
Non Idumaeos Caparorsa clausit,
Non suos Lyddae tenuere muri,
Non decem princeps populis Damascus,
Non brevi nobis sociata regno
Impij nutrix generis Sebaste.
Venit & dictus populis dedisse
Prima scriptorum monumenta Phoenix,
Quem Tyros regum pretiosa luxu
Edit in lucem genitrixque Sidon.
Venit & siquis Syrus inter amnes
Audet intactos violare pisces,
Nec vagae numen metuit columbae:
Belus & quorum vada concolori
Turbidus vitro lavat, & vetustis
| |
| |
Finium bellis dubitatus Arnon:
Et quibus limo vada sulphurato
Pestifer donat lacus. hic inertes
Spiritus nullos patiuntur vndae.
Non tulit pinnas pelago natantes,
Non tulit remos mare verberatum.
Odit hoc omnes animas profundum
Et vetat mergi, nec odore quicquam
Saevius vastum minitatur aequor.
Ille depastus segetem veneno
Praeripit messes: abit in favillas
Omnis autumnus: cinis hausit arva,
Nequa non olim meminisset aetas
Vindicem flammam, piceoque coeli
Imbre damnatas perijsse gentes,
Cum sale infelix mulier gelato
Sensit in saxum riguisse venas
Impie caros miserata muros.
Misit aeternam sine prole gentem
Littus Essenum, quibus vna virtus
Foeta commendat viduum cubile.
Omnis in culpa Venus: omne lucrum
Aequa paupertas. nimis o beatus
Qui suum nunquam numeravit aurum
Publico tantum vigil. ille nostris
| |
| |
Maior aerumnis vitijsque maior
Lege communi socialis aulae
Postulat partem famis & laborum.
Quot fugis sparsos in vtrunque solem
Posteros sero patris Abrahami
Colliget vesper? tamen heu triumphi
More solennem feriemus agnum:
Ipsa libertas semel vt recessit,
Quam dies primus dedit Azymorum,
Non redit, quanquam iugulo petita.
Pars tenet Batti steriles arenas
Corniger gentes vbi fallit Ammon:
Pars vbi Nili Macetes ad amnem
Victor aurorae stetit. an tacebo
Carcerem nostri generis vetustum
Coctili cinctam Babylona muro,
Culta vel Tauri, dominumve Tybrim?
Quisquis extorris decora alta gentis
Nescit oblitus , neque saecla confert
Immemor, longo mala mollit vsu.
Iustius sortem queritur malignam
Qui domi servit. miserae tenemus
Semper Aegyptum, patriamque nunquam.
|
|