Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6004A. [1642] december 16. Van L. van Aitzema.Ga naar voetnoot1Illustrissime, excellentissime domine, Hic eundem catalogum earum quae in navibus Hamburgensibus fuere merces desiderarunt domini Ordines, sed diverso, ut mihi videtur, fundamento ac Galli.Ga naar voetnoot2 Illi enim, quod sciam, nihil a Lusitanis intercepere, Hollandi autem plurima, tam loca, arces, terras quam naves; quae reclamat hic legatus Lusitanicus.Ga naar voetnoot3 Itaque difficiliores sunt in hoc a dominis Hamburgensibus requisito officio domini Ordines, timentes quippe illud: Quae culpare soles, ea tu ne feceris ipse.Ga naar voetnoot4 Procul dubio dominus legatus Salvius - ad quem sub eodem dato, quo mihi illustrissima Excellentia vestra respondit, scripsisse eam opinor - a dominis Hamborgensibus super hoc puncto magis specifice informabitur et ad illustrissimam Excellentiam vestram rescribet.Ga naar voetnoot5 Pacis in ecclesia et opinionum tolerandarum amantem aiunt hic fuisse cardinalem Richelium, in politia autem belli.Ga naar voetnoot6 Si in hac nunc brevi sequatur aliquis, saltem specialis, | |
tractatus - nam generalem praxis non admittet -, magis ille belli autor credetur.Ga naar voetnoot7 Germanos certe omnes qui Austriae adhaereut, exultare video hac morte.Ga naar voetnoot8 Sed falli possunt, etsi minus hoc malum credent quam si sub iugum Gallicum vel in perpetuam miseriam belli cecidissent. Alterutrum enim fieri debebat.Ga naar voetnoot9 Dominus Franciscus de MelosGa naar voetnoot10 salvum conductum hic peti fecit pro transportandis impedimentis suis Genoa in Flandriam 2 navibus Hollandis.Ga naar voetnoot11 Domini Ordines aliquos ex suis cum principe ad hoc communicandum deputarunt et vix negabunt. Est enim honorificum agnosci ab adversa parte dominos maris. Similis salvus conductusGa naar voetnoot12 ante biennium circiter cardinalis infansGa naar voetnoot13 pro monacho confessionario suoGa naar voetnoot14 Duynkerka in Hispaniam mittendo hic requisivit et obtinuit. Tum aliquid pacifici subesse putatum fuit, ut memini; quid nunc sit, prudentiores iudicent. De missis (permi)ssisve denuo in Angliam plurimis et gregariis et praefectis querela fuit StricklandiiGa naar voetnoot15 ad Ordines Hollandos eorumque ad principem, qui id ignorat. Vel tantillum vix negare audeat reginae, et quia res haec implicat optimum principem, forte lae- | |
tabitur morte Richelii apertam esse occasionem reginae in Galliam iturienti.Ga naar voetnoot16 Dum enim hic subsistit, rumores principi minus faventes passim sparsi sunt et sparguntur. Vale, illustrissime et excellentissime domine, et favorem continua erga negotium praefatum atque illustrissimae Excellentiae vestrae obsequentissimum servitorem, L. Aitzema. | |
(Hag)ae, die 16 Decembris [1642]. | |
Adres: Illustrissimo, excellentissimo domino/domino Hugoni Grotio, reginae et coronae Suecicae legato ordinario apud regem christianissimum, domino meo observandissimo, Lutetiae. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 24 Dec. En in dorso: 16 Dec. 1642 Aysema. |
|