Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4363A. 1639 november 1. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Fratri carissimo Wilhelmo Grotio, iurisconsulto et advocato, H. Grotius s[alutem dicit]. Redit ad te, mi frater, libellus ad Lucanum noster, pridem tibi dictus, aliquanto nunc auctior.Ga naar voetnoot2 Aequum enim fuit, cum tua in me creverint benefacta, fraterna pro rebus meis, pro liberis autem meis paterna sollicitudine, crescere etiam hoc qualecunque grati adversum te animi testimonium. Conferent plura in magni spiritus lateque patentis doctrinae poetam quibus plus erit otii. Nobis satis fuit negotia lectione, etiam politicis non inutili, distinguere. | |
Deus optimos parentes nostros, te ac suavissimam coniugem liberosque vestros et omnes qui nos sanguine, affinitate, amicitia aut etiam horum studiorum communione contingunt, incolumes diu servet. Lutetiae, Calendis Novembribus anni 1639. |
|