Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3442A. [1638, tussen 5 en 13 februari]. Van J.F. Gronovius.Ga naar voetnoot1Vir nobilissime, Nihil iucundius iampridem evenit mihi quam tanto stimuloGa naar voetnoot2 ad persequendum propositum nostrum animari. Et forte languebam mentemque occupaverant cogitationes quaedam acerbae, molestae, officientes studiis. Quibus mirum non est suffocari multa alias frugem factura ingenia, sufflaminari multos generosos conatus hominum, qui et incumbentem et impendentem communi patriae calamitatem persentiscunt et speculantur. Etiam luctus gravissimus in duabus amicis aedibus, HonerdianisGa naar voetnoot3 dico et Vossianis,Ga naar voetnoot4 attonuerat me et fecerat miserari humanam sortem. Sed omne id nubilum velut ϕίλον ϕω̂ς dispulit cordata et χρυσου̂ ἀνταξία epistola tua. Quam videris mihi quasi ἐκπληχθεὶς admiratione monumentorum summi viri,Ga naar voetnoot5 quibus nihil apertius ‹similius› animum eius pingit, effudisse. Equidem grande pretium tuli officii mei, quo te, vir magne, ausus sum | |
sollicitare ‹invitare› ad huius operis lectionem.Ga naar voetnoot6 Ex hoc exemplo praesumo grates, quas habituri sunt mihi omnes boni et eruditi pro hoc munere edito et publicato. Caetera quae forte, si Deus volet, ab ingenio nostro proficiscentur non erunt tanti, ut multum promereamur, deque illis sentiemus semper modeste, sed in hoc thesauro producto licebit gloriari. Hos tu mihi spiritus fecisti, vir nobilissime, qui cum paucis tui ordinis dignitatem literarum sustines et eas a contemptu vindicas. Cuius χάριτος nullam parem tibi possum ἀποδου̂ναι, nisi in acceptum referre vis, quod et longe gratissimam fuisse eam mihi contester et me omnem operam daturum, ut multa sint penes te observantiae meae pignora, mente simplicissima pollicear. Neque consilium tuum spernam profecto, sed primo quoque die cum reverendo domino Riveto,Ga naar voetnoot7 cuius praecipue auspiciis opus hocGa naar voetnoot8 susceptum est, ea de re agam. Est enim ita ut dicis: exempla scriptorum similium hoc flagitant, rei ipsius utilitas, honor et memoria illorum qui affectu erga eruditionem et virtutes ingentis illius viri meruerunt, ut nominibus eoram frontem librorum su[or]um inscriberet. Solum illud artis et difficultatis erit persuadere typographo,Ga naar voetnoot9 ne molem foliorum expavescat. Sed hic quoque via reperietur, praesertim si tua et similium virorum instigatione per occasionem accendatur, ut mercem hanc satis vendibilem fore non dubitet etiamsi magna sit. Certe ego omni contentione ostendam consilium tuum ‹tua› a benevolentissimo animo profectum magnopere mihi placuisse et quominus id exsequerer, nihil a me reliqui factum esse. | |
In de marge van de copie te München: Ad Grotium, puto. |
|