Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2848A. 1636 november 20. Van H. Vagetius.Ga naar voetnoot1Rectissime mihi (et) opinione citius redditae sunt exoptatissimae literae tuae, vir incomparabilis, qui sciam satis longo tempore haesisse in itinere Brandanum Daetrium, tempestate retentum.Ga naar voetnoot2 Me autem quanta laeticia affecerint, non facile dixerim. Equidem maximi semper existimavi interesse ad honorem meum quam plurimorum oculis exponi tuae in me benevolentiae testificationem. In quo cum voluntati et desiderio meo suffragata sit tua gratificandi facilitas, equidem maximo a te et immortali beneficio affectum me iudico, pro quo cum aliud non possim, immortales ago gratias. Nec iam a te, vir maxime, peto ut quo animo in me fuisti hactenus, eo esse deinceps perseveres, quod facturum te scio, et quo minus dubitem, tu, vir optime, iterum verbis humanitatis et officii plenissimis benigne poll(icer)is. Illud a Deo immortali summis precibus contendo, ut te, vir inclyte, | |
decus et ornamentum seculi, et illud lumen ingenii, doctrinae et consilii tui terris quam diutissime et tibi tuisque perennem felicitatem quam clementissime indulgeat. Vale, vir illustris, et me ama, ampliss[imi] nominis tui observantiss[imus],
| |
Hamburgi, X Novembris, pridie Sancti MartiniGa naar voetnoot3 anno 1636. | |
Adres: Illustri et incomparabili viro Hugoni Grotio, regni Suecici ordinum in Gallia legato, domino et fautori summa observantia colendo. In dorso schreef Grotius: 10 Nov. 1636 Vagetius. |
|