Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1763B. 1632 mei 7. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1S[alutem] p[lurimam dico]. Utinam, amplissime vir, hora una altera prius scissem Hamburgum cogitare amicissimi Brasserii filium.Ga naar voetnoot2 Nunc demum rescisco post ἀκρόασιν nostram,Ga naar voetnoot3 hoc est paulo ante prandium. Et mox a prandio hora dicta uni alteri procerum. Nec tamen ille sine literulis abire nostris debet. Utcumque ante pomeridianam quartam abire se velle dicat. S(ic) non aliud scribendi otium, saltem scies valere me et meos, Excepto quod non simul esses, caetera laetos.Ga naar voetnoot4
Nec mei haec unius condicio. Sic omnes affecti sum(us), qui te et tecum publicum bonum amamus. Votum ... re vis omnium nostri. Nempe - quid enim circui(tio)ne utar - ut tibi Deus eandem insinuet mentem qua(m) ipsi habemus. Scilicet ut quod dares uxori vel (..)tr(.) aegrae, idem des aegrotanti patriae. Paullum da, ut plus impetres. Non possum dicere quan(tum) (p)rofuerit nomini tuo, quod breviculo etiam temp(o)re fueri(s) his terris. Frontem iam recepere qui eam perdiderant. Non omnes dices: fateor. Sed magis magisque tales decrescunt. Nec hi quoque tam intemperantes sunt linguae ac solent. Non tui, fateor, amore, sed quia metuunt, ne aliter si agant, fidem non inveniant. Quid erit, si deinceps semper in omnium hic luce verseris? Romanus sedendo, tu paullum cedendo vinces.Ga naar voetnoot5 Grave hoc aliis esto. Magno hoc dignum. Q(uod) cognomen sero Alexander et alii accepere, (sed tu) simulac lucem adspiceres. Hoc cognomen ... et quae prima facie videntur magna ac ge(n)ero(sa) ... paulo videbuntur minoris prae illis quae ad longe (ma)iora munient viam. Quantumcumque hoc negotium pendam, seu solus mecum, seu cum aliis tui et patri(ae) amantibus, non possum mihi aliud persuadere. Quare si dissentire pergis, ignosces amori erga te nostro. Sed nescio quomodo Deus mihi hic inspirat te pau(llo) amicorum sententiae accessurum. Nec aliud c(on)sidero quam si non ex te ipso, saltem ex (illis quos) vel sanguis vel affinitas tibi coniunxit, inte(lligere) hoc possim, quod mecum tui tuorumque et p(atriae) (sa)lutis amantes summis precibus Deum rogant ... o, magne, et valetudinem istis etiam terris cura diligenter tui, nostri, patriae causa, tuus tuo merito,
| |
Amstelodami, 1632 Nonis Maiis. |
|