1543A. [1630, omstreeks 25 september]. Van G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1
Hugoni Grotio [Ger. Vossius] s[alutem] p[lurimam dicit].
S[alutem] p[lurimam dico]. Quantum, vir amplissime, invidia adhuc possit, si nondum intellexeris, ex Salmasiano negotioGa naar voetnoot2 cognosce. Scis iam a semestri et ultra actum apud nos esse de vocando in academiam nostram Salmasio idque eo ut loco esset quo ὁ μακαρίτη(ς) Scaliger fuit. Si maturatum magis in eo consilio fuisset, potuit exitum sortiri qualem optabamus. Nunc distulisse nocuit; occasio enim data uni alteri ad omnia sua sacra commovenda, etiam sacram διαβολήν. Nec tamen ita disturbare omnia potuerunt, ut nihil fieret. Nam decretum, ut ad eum scriberetur, vel ad clarissimum Justellum.Ga naar voetnoot3 Sed de loco quem obtineret, silentium est. Nempe nihil aeque inviti aliqui viderent quam si Scaligero successisse diceretur. Volunt igitur ut, si venerit, quicquid honoris est externi, id ab aestimatione mutua dependeat. Nec offertur amplius mille quingentis. Quod multum quidem est, neque enim amplius habent qui docent. Et vocaretur Salmasius tantum, ut praesentia sua scribendoque academiam ornaret nostram. Attamen nihil illud ad
ea quae Scaligero solvebantur. Nam habuit ille bis mille ducentos minimum. Quos iis tem-
| |
poribus obtinere plus erat quam nunc ter mille sexcentos, usque adeo in dies gliscit annonae et omnium rerum caritas.
Scribo hac de re ad ipsum Salmasium;Ga naar voetnoot4 cuius tamen culpaGa naar voetnoot5 sufflaminati sint animi quorundam qui hoc negotium ursere, reticendum putavi, quamquam id diu ignorare non poterit, cum vulgo pene apud nos cognitum sit et tam multi quotidie hinc ad vos commeent. Malim literas nescire quam ut inde istas obtrectandi artes discam. Quamquam profecto nulla hic literarum culpa, sed is quem dicoGa naar voetnoot6 animum malum domo attulit. Ut sic obtrectare vellet ambitio fecit. Ut auderet fecit impudentia,Ga naar voetnoot7 sed ista tamen ignorare Salmasium expedit, ne minoris ei sit academia nostra, quam sane oportuit ab hoc livoris vitio penitus esse immunem, praesertim erga eum, qui has nobiscum literas tractet, et ita tractet ut nostri ordinis cedat nemini, imo omnes potius post se relinquat. Quod eo fidentius scribo, quia Exercitationum eius Plinianarum bonam iam partem legi.Ga naar voetnoot8 Obstrepat livor, ut volet. Facile omnibus bonis liquebit adversarium eius non tam iudicio ferri quam animi morbo. Etsi autem qui eo animo sunt ac ille quem dico, sic se affectibus abripi sinant, in iis tamen qui rempublicam capessunt, minus minusque affectus dominantur, siquid video. Quare nec possum desperare fore ut hic aliquando te eo videamus loco, quo virtus tua meretur, γένοιτο, γένοιτο. Quae foelicitas dum cessa(t), cogitamus quod a SynesioGa naar voetnoot9 olim dictum fuit: Τὴν ἐπιστολὴν ἐρώτων οὐκ εὐτυχούντων εἰ̂ναι παραμυθίαν.Ga naar voetnoot10
Ἔρρωσο, ὠ̂ θαυμαστότα(τε καὶ προ)σϕιλέστατε ἀ(δελϕὲ),Ga naar voetnoot11 uxor et mei te, coniug(em) ... saluta... .
| |
Adres: Amplissimo viro Hugoni Grotio, Lutetiam Parisiorum.
|
-
voetnoot1
- Hs. Leiden, UB, BPL 2899, f. 373v, eigenh. oorspr, onderaan afgescheurd. Niet vermeld in Inv. Vossius. Het brievenhoofd ‘Hugoni Grotio Ger. Vossius s. p.’ is gedeeltelijk weggeknipt; de woorden ‘Ger. Vossius’ staan in een andere, latere hand. Zie voor de band waarin de brief werd opgenomen G.H.M. Posthumus Meyjes, ‘Het Sypesteyn-handschrift te Leiden BPL 2899’, in: Miscellanea Gentiana, Leiden 1993, p. 263-275, nos. 27, 36 en 77. Zie voor de datering infra, n. 7. Beantw. d. no. 1554 (dl. IV).
-
voetnoot2
- Het betreft hier de onderhandelingen met Claude Saumaise om aan de universiteit van Leiden de honoraire leeropdracht van Josephus Justus Scaliger († 1609) te vervullen. Deze onderhandelingen vorderden traag, maar in 1632 kon Saumaise zich met zijn familie toch in Leiden vestigen. Zie P. Leroy, Le dernier voyage à Paris et en Bourgogne 1640-1643, du réformé Claude Saumaise, p. 35-39, en Molhuysen, Bronnen II (1610-1647), p. 150-152 en p. 161-163.
-
voetnoot3
- Christophe Justel (1580-1649), Frans protestants canonist en particulier secretaris van Frédéric-Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon.
-
voetnoot4
- Deze brief van Vossius aan Saumaise is niet overgeleverd. Twee andere brieven verdienen hier nog vermelding. Uit een ongedateerde brief uit het voorjaar van 1630 (Vossius epist., no. 107, p. 157; Inv. Vossius, p. 133) blijkt dat François van Aerssen, André Rivet en Vossius zelf zich voor een aanstelling van Saumaise inspanden. Op 29 augustus 1630 (Vossius epist., no. 125, p. 178; Inv. Vossius, p. 138) schrijft Vossius aan Saumaise dat hem een jaarsalaris van 1500 gulden geboden werd, ‘tantum ut praesentia tua et scribendo academiam hanc ornes’. Dat was minder dan Scaliger had genoten, maar meer dan het honorarium van de andere hoogleraren.
-
voetnoot5
- Vossius doelde op het verzet van Daniel Heinsius tegen Saumaise's benoeming.
-
voetnoot7
- Grotius verwijst naar deze passage in een brief aan Saumaise, dd. 5 oktober 1630 (no. 1546 (dl. IV)): ‘Habes hic Vossii literas, quas accepi heri, haud dubium, quin eodem de argumento. Nam et mihi scribit cum maxima testatione fidei in te multum simul incusans illorum ambitionem et impudentiam - his utitur vocibus - qui pravis artibus non tam tuae dignitati, quae ex literis satis magna est, quam publicis utilitatibus semet obiecerunt.’ Grotius ontving Vossius'
brief aan Saumaise dus op 4 oktober 1630; indien wordt aangenomen dat de overkomst vanuit Leiden tien dagen in beslag nam, zal Vossius deze brief, evenals die aan Grotius, omstreeks 25 september 1630 geschreven hebben.
-
voetnoot8
-
Claudii Salmasii Plinianae Exercitationes in Caii Iulii Solini Polyhistora. Item Caii Iulii Solini Polyhistor ex veteribus libris emendatus, Parijs 1629.
-
voetnoot9
- Synesius van Cyrene, bisschop van Ptolemaïs (ca. 372-413).
-
voetnoot10
- Vgl. Synesii Cyrenaei episcopi Epistolae, Graecis cum antiquis codd. mss. accurate collatis, cum
interpretatione Latina viri eruditissimi et notis, Parijs 1605, Ep. 138, p. 502-503, r. 6 e.v., met de vertaling: ‘...tum maxime quod posset epistola amorum non felicium esse consolatio’, en PG 66, kol. 1528, Ep. 137.
-
voetnoot11
- Vgl. voor de reconstructie van het afgescheurde tekstdeel Eusebius, De vita Constantini 2, 46 (PG 20, kol. 1024).
|