Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd478A. 1616 oktober 15. Van D. Graswinckel.Ga naar voetnoot1Amplissimo spectatissimoque viro, d[omino] Hugoni Grotio, s[alutem] p[lurimam dico]. Cum, vir undecumque doctissime, nullum sit tam angustum beneficium quod non | |
benignus interpres extendat,Ga naar voetnoot2 omnino quoque nullus dubito quin meae quoque theses, quibus inclytum atque illustre tuum nomen praefixi, gratae sint futurae.Ga naar voetnoot3 Tibi itaque, viro incomparabili, saeculi nostri Varroni,Ga naar voetnoot4 penes quem doctorum consensus literarum principatum esse voluit, studiorum meorum futuro - ut spero - Maecenati et promotori, cuius ductu auspiciisque famae viam ingredi aliquando possim, hasce de Politiarum initiis theses l[ibens] m[erito] inscribo, ex animo, ex officio, quia cupio, quia debeo. Debere cupio, ut accepisse beneficium videar, cupere debeo, ut gratus accepisse. Tu vero, vir incomparabilis, saeculi Varro, future Maecenas, quod cupio cape, quia debeo; quod debeo cape, quia cupio, pro animo officium aestimans; et quemadmodum quae per pellucens vitrum aspiciuntur, videntur esse grandiora, ita quae in munusculo hoc parva sunt, ea assumtis amoris specillis maiora tibi videantur. Vale, literarum literatorumque praesidium et decus, tuumque Graswinkelium, qui te admirabundus suspicit submissaque reverentia veneratur, in clientum tuorum numerum recipe, tuus ex asse,
| |
Dabantur die 15 Octobris anno 1616.
Dedissem has eodem die deferendas ad D[ominationem vestram], sed incommodum intelligebam D[ominationem vestram] Hagae in consessu illust[rium] Ordinum esse, quare cum ex avunculo BasioGa naar voetnoot5 intellexissem die Sabbati discessuros Ordines, has quamprimum potui ad D[ominationem vestram] deferendas dedi.Ga naar voetnoot6 | |
Adres: Amplissimo, spectatissimo ac plane incomparabili viro, d[omino] Hugoni Grotio, Roterodamensis reipublicae syndico. Per amicum. |
|