Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd412A. 1615 juni 29. Van P. Scriverius.Ga naar voetnoot1H. Grotio et D. Heinsio suis P. Scriverius s[alutem] p[lurimam] d[icit]. Quod in limine Graecarum tralationum et carminum, quae illustris auctor et incomparabilis heros, ὁ μακαρίτης Scaliger, publicari a me voluit, vos hic alloquor, viri clarissimi, non fit, me Hercules, ex more pervulgato, quasi ex hac nuncupatione praemium aliquod munusve aut sperem aut captem. Non ita insanio. Faciunt enim id plerumque miseri ardelionesGa naar voetnoot2 et lucripetae,Ga naar voetnoot3 sine veri ac falsi discrimine solas adulationes edocti. Hinc saepenumero Delfinum silvis appingunt, fluctibus aprumGa naar voetnoot4
et opera alienissima magnatibus dedicant consecrantque, opera nullius fere voluptatis aut frugis, sed quae hamos imitantur et quae recte insidias, non dona vocaveris, quorum vel sola praefatio iis ipsis quibus donantur ac inscribuntur ut plurimum damnosa est et permolesta. Nam non adulatio tantummodo, sed et lucri odor haec tropica fecit.Ga naar voetnoot5 | |
Has vulgi sordes et errorem sequi, viri clarissimi, putidum equidem ac me prorsus indignum putavi, ut cui iamdudum mos iste stolidissimus multum displicuerit mihique etiam nunc pastoritia fistula,Ga naar voetnoot6 si quis alius, dignissimus videatur. Non ego - ut verum apud vos solens fabuler - divitum aut virorum principum arcas expugno, non benignitatem aut munificentiam cuiusquam satrapae sollicito, avaritia omni et cupiditate aut intactus aut maior. Satis mihi ex animi sententia negotium succedit, si dum ego observantiae meae qualecumque testimonium exhibeam, amicitiam mihi vicissim suam doctissimi homines impartiant et amantem redament. Fruantur alii amabili insaniaGa naar voetnoot7 et extorto per summam impudentiam - ne quid gravius pronunciem - bolo. Non moror, non sum invidus. Me interim animo meo obsequi ne indigne ferant. Sed obstrepant quantum volent et ogganniant. Me sane, viri clarissimi, huius iudicii mei nondum poenitet. Et, ut arbitror, recte atque ordine factum sapientioribus videbitur, quod vos, Graece et Latine peritissimos ac summos poetas, indoctis et potentioribus neglectis selegerim, quibus haec Scaligerana Poematia lub[ens] mer[ito] nuncuparem. Vos haec cum voluptate atque etiam cum fructu legere optimeque intelligere, vos transmarinas Veneres exosculari, vos Atticas elegantias ac curiosam felicitatem admirari, vos praeclarissimum denique ac ipsi Graeciae invidendum thesaurum suis pretiis aestimare ante alios potestis. Quod caeleste opus quid ego hic commendem pluribus? Nihil tam excellens, nihil tam magnificum dixero, quin id omne minus eius maiestate ac numine futurum sit. Τὰς χὰριτας δ᾽οὐκ ἂν μυθήσομαι, οὐδ᾽ ὀνομήνω,
Οὐδ᾽ εἴ μοι δέκα μὲν γλω̂σσαι, δέκα δὲ στόματ᾽ εἰ̂εν,
Φωνὴ δ᾽ἄρρηκτος, χάλκεον δέ μοι ἠ̂τορ ἐνείη.Ga naar voetnoot8
Sed Isaacum Casaubonum, virum saeculi primarium, - heu! quondam nostrum - potius audiamus.Ga naar voetnoot9 Quibus vestras laudes pleno sinu superaddite atque ex merito pedem facundiae et ingenii laxate. Nam cum auctor esse inter vivos desierit,Ga naar voetnoot10 nullus hic profecto metus est, ne adulationis suspicio iudicii veritatem devenustet aut infringat. Quare hoc agite, viri clarissimi, et me, quod facitis, amare pergite. Dat[ae] Lugduni Batavorum, proprid[ie] Kal[endas] Quintil[es] 1615. | |
Bijlage:Ga naar voetnoot11Isaacus Casaubonus aan Petrus Scriverius, 29 juni 1604
Isaacus Casaubonus Petro Scriverio s[alutem] d[icit]. Magni Scaligeri Graeca poemata, tua cura in lucem edita, doctissime Scriveri, superioribus diebus accepi.Ga naar voetnoot12 Nescio utri vestrum plus debitura sint publica studia: illine, qui sine edendi voluntate illa scripsit, an tibi, qui parentem ἄστοργον coegisti prolem agnoscere, dignissimam, ita me omnes Musae, quae tolleretur. Multum sane universum genus hominum quibus cor rite salit, tibi debet, quod vel suasore vel impulsore te tantus elegantiarum thesaurus publicam lucem aspexerit. Equidem eius levitatis non sum ut de se[r]monis illiusGa naar voetnoot13 scriptis iudicium feram; quantulumcunque tamen est quod in iis literis | |
profecimus, videmur sine arrogantia id posse nobis sumere, ut quid inter Graece loquentem et βαρβαρίζοντα distet agnoscamus. In quo si iudicii non fallimur, ita excellit hic liber, ut mediis Athenis cum Aristophane et Sophocle atque Euripide auctor vixisse queat videri. Enimvero intererat reip[ublicae] literariae extaret eiusmodi aliquod exemplum, quod εὐϕυής iuventus ad imitandum sibi proponeret. Nam qui versus Graecos factitent multos scimus et semper fuisse et nunc esse; qui Graece loquantur a multis seculis repertos esse oppido paucos. Quare pro opera tam bene locata immortales tibi ago gratias, cum publico τω̂ν ϕιλομαθω̂ν, in queis nos semper optavimus censeri, nomine, tum etiam privatim meo, quando ita illi placuit, ut summis suis in nos meritis hic accederet tam ingens tamque insperatus cumulus, quo quidem munere nominis nostri immortalitatem, quam ab ingenio tenui nostro sperare non poteramus, nos confidimus esse consecutos.Ga naar voetnoot14 Tu quoque, doctissime Scriveri, erudita illa tua epistola multum nos tibi devinxisti; qui eam benevolentiae tuae erga me significationem dedisti, ut facile omnes intelligant ab amoris abundantia, non a merito ullo nostro ea esse profecta quae nobis tribuis. Quod me adeo obnixe rogas, ut de Critica quae polliciti sumus,Ga naar voetnoot15 publicemus, agnosco etiam in eo affectus tui vehementiam; neque enim eiusmodi nostra sunt quorum caussa vos docti vadimonia deseratis. Illa autem lucubratio peculiarem habet difficultatem, cum et spinosa sit tota et quaedam in eo contineantur liberius adversus eos disputata qui scelere immani de sacra pagina audent detrahere. Adde quod otium desiderat adhuc is noster foetus, si volumus ὑπηνέμιον eum non esse. Laetatus sum nuper cum viderem Joh. Vauverium, iuvenem eruditissimum, ex parte idem argumentum suscepisse tractandum. Magis vero laetatus essem, si quae paramus omnia essent ab illo occupata, ut legitimam occasionem haberemus supersedendi ab eo labore.Ga naar voetnoot16 Quod quia ab eo factum non est, dabimus ϕεου̂ διδόντος operam, ut tuo desiderio quamprimum satisfaciamus. Nunc Persii editionem parabamus, audebo dicere penitus novam.Ga naar voetnoot17 Vale, doctissime Scriveri. Madriti, ad Lutetiam,Ga naar voetnoot18 propridie Kal[endas] Iul[ias] 1604. |
|