Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1B. [1594, vóór augustus]. Aan [C. de Groot].Ga naar voetnoot1Venerande patrue, Voti mei memor iudicavi hasce qualescunque oratiunculas tibi offerre, ut hae exstarent monumentum grati mei erga te animi. Suscipe igitur primitias studiorum meorum benevolo animo, nec tam muneris tenuitatem quam animum specta, tuus obsequiosissimus,
| |
Bijlage:Oratio in laudem navigationis
Miramur amphibia, sive ea animalia quae et in aqua et in terra vivere queunt. Nota sunt ea. Ranae in herbidis pratis degunt, conspiciuntur etiam in paludibus, ac noctu audiuntur ex iis coaxantes, sic ut rusticantium somnos interturbent. Canes marini, quorum pellibus caesar Tiberius se adversus fulminis ictum muniebat,Ga naar voetnoot2 vivunt et in mari et subinde in terram prodeunt, vel somnum captaturi vel in sole apricaturi. Testudines - quarum carnes aut edere aut non edere oportet, ut est in proverbioGa naar voetnoot3 - in aequoris fundo delitescunt, aliquando tamen et in littus se recipiunt, ut se solis calore reficiant ac in arena ova sua pariant. Crocodili, quos Aegyptii etiam inter numina sua retulerunt,Ga naar voetnoot4 in fluminibus aluntur, versantur et in sylvis, in quibus non modo quadrupedibus, sed et ipsis hominibus insidiantur.Ga naar voetnoot5 Ne iam dicam de alitibus multis, puta oloribus, anseribus, anatibus et id genus aliis, quae et in aquis natant et in tellure se sustentant. A[uditores] O[rnatissimi], ne in limine longiori orationis ambitu vos morer, expediam quo tendam. Nullus fere mortalium erit, quin homines omnium animantium dominos inter amphibia numeraverit: praesertim cum sacrae literae declarent Dei domicilium esse caelum, sed tellurem hominibus esse concessam ad eam inhabitandam.Ga naar voetnoot6 Nec sane homines natura sunt amphibia; verum industria sua id consequi possunt, ut illa nomenclatura ipsis quoque competat, quando addiscere possunt artem natandi, artem urinandi ac denique artem navigandi. Propositio. Haec autem postrema digna mihi visa est, cuius laudes hodierno die vobis enarrem. Quod dum facio, rogo vos, A[uditores] O[rnatissimi], ut me auribus attentis animisque benevolis audire haud dedignemini. Confirmatio. Qui artem aliquam student ornare laudibus, ab antiquitate potissimum initium dicendi facient. Horum exemplum imitans dicere etiam incipiam de artis navigandi antiquitate. Ignota videtur fuisse tempestate ea quae diluvium universale prae- | |
cessit. Sed cum hoc immineret, Deus Opt[imus] Max[imus] primus primae navis fabricam praescripsit Noacho viro sanctissimo, ut eius beneficio non modo ipse, sed et familia cum selectis animantibus servaretur ab interitu, qui omnes mundi incolas ob nefanda scelera ac perditissimos mores manebat. Ita ut haec navigandi ars originem suam debeat Deo immortali, ac ut sit tam antiqua quam sunt incunabula mundi secundi - a Noacho qui gentilibus fuit PrometheusGa naar voetnoot7 - propagati. Certe ab eo tempore didicere industrii mortales posse se navium ope et in aqua vivere, ac naves fabricare inceperunt, quas remis ac clavo instruxerunt, cum animadverterent usum pinnarum ac caudae in piscibus atque alarum et caudae in avibus. Addiderunt malos, antennas, vela aliaque ex aliis experimentis. Excelluerunt autem in arte navigandi Phoenices, qui artes alias, si non invenerunt, certe incredibilem in modum exornarunt atque expoliverunt, ut apud ipsos studia quam plurima maturitatem suam nacta potuerint videri. Phoenices exceperunt Cretenses, de quibus poeta: Centum urbes habitant magnas, uberrima regna.Ga naar voetnoot8
Utique haec gens inclaruit olim, et aliis artibus et sigillatim navigandi arte, ut proverbio locum fecerit, nimirum Cretensis nescit mare,Ga naar voetnoot9 quo prisci mortales usi fuerunt quoties vellent indicare aliquem simulare quasi esset ignarus artis, cuius iam peregregie sit peritus. Audivistis, A[uditores] O[rnatissimi], praeclarae artis antiquitatem, pergam dicere de eius utilitate. Verum hic tantus se aperit campus excurrendi, ut quid prius, quid posterius sim prolaturus omnino ignorem. Ignoscite, A[uditores] O[rnatissimi], si tumultuarie nonnulla produxero. Utilis est haec ars, quia per eam commercium exercere possumus cum nationibus longe dissitis, praesertim cum incolis insularum; quin nobis cum Britannis nostris vicinis nullum intercederet commercium, nisi per navigationem, quando non continentem sed insulam incolunt ac poeta eos nominat toto divisos orbe Britannos.Ga naar voetnoot10
Et quid absque hac arte esset mercatura? Qua cives florent, et qua nostra respublica sic inclaruit, ut invidis oculis omnes reges principesque fortunas nostras aspexerint, quando Argonautae nostri et sub Aurora et sub Phoebi cubilibusGa naar voetnoot11 urbes et castella exstruxerunt et mercatores nostri sub utroque sole negotiantes advexerunt quicquid usquam pretiosissimarum mercium esset, ut nostra respublica non modo totius Europae, sed et totius orbis horreum atque armarium potuerit videri. Porro quid sine navigatione esset piscatura, qua innumeri mortales aluntur et qua incredibile lucrum in rempublicam nostram redundat quotannis, praesertim ex halecumGa naar voetnoot12 et cetorum captura? Ad haec si navigare homines nescirent, an non iacerent prorsus bonae artes ac laudabiles disciplinae? Quae regio adeo foelix, ut hae omnes in ea tradantur? Ad eas addiscendas peregrinationes subinde instituendae sunt ac maria sulcanda. Intellexere hoc Plato, Cicero aliique viri doctissimi, qui propterea non dubitarunt se navibus committere ac longinquas peregrinationes suscipere. Nec doctus quis olim censebatur nisi studiorum ergo aut Athenas aut Massyliam concessisset ac ibi magistris se informandum dedisset iis artibus atque disciplinis quae domi non traderentur. Quae cum ita sint, animadvertitis facile. A[uditores] O[rnatissimi], quantam utilita- | |
tem hominibus afferat ars navigandi. Verum videor mihi audire obstrepentes quosdam ac dicentes navigationem esse rem periculosam et temerariam admodum ac propterea evitandam. Certe ita priscis quibusdam mortalibus visa est, etiam Plinio, qui adeo iniquus fuit, ut primae navis inventorem diris devoverit, quasi in hominum perniciem navigationem excogitasset.Ga naar voetnoot13 Dubitavit quoque Anacharsis, utrum navigantes inter vivos an vero inter mortuos referret, ob continuum scilicet vitae periculum in quo versarentur.Ga naar voetnoot14 Denique et Cato cum ad vitae calcem pervenisset, poenitere se dixit inter alia, quod navi unquam profectus esset ad locum quo pedibus venire potuisset.Ga naar voetnoot15 Sed vos rogo, A[uditores] O[rnatissimi], an damnanda propterea navigatio quia cum periculo coniuncta potest videri? Quis nescit sine periculo vix quicquam quod sit egregium ac memorabile designari? Eant ii qui hoc in navigatione culpant atque Salomonem, regum omnium quotquot unquam fuerunt sapientissimum, temeritatis quoque accusent; utpote qui iam sua tempestate classes instruxerit ac naves epibatis atque mercatoribus impleverit petitum aurum, argentum, ebur aliasque merces pretiosissimas ex regionibus maxime longinquis.Ga naar voetnoot16 Non capiunt meticulosi homines periculum hoc abunde quaestuoso lucro compensari, nec intelligunt periculum quod extimescunt vix in terra saepenumero caveri. Nolo tamen priscorum mortalium sententiam hic inclementius exagitare. Nam cum illi viverent, navigatio revera erat periculosior. Naves nondum adeo affabre tunc fabricabantur; ignotus erat prorsus magnetis ac pixidis nauticae usus.Ga naar voetnoot17 Desiderabantur alia instrumenta, iam velut divina virgulaGa naar voetnoot18 reperta, quorum ope multo tutius iam mare navigatur et scopuli latentes securius evitantur, ut nec Scylla nec Charybdis iam sint adeo formidolosae ut olim. Praeterquam quod astronomiae cognitio, navigantibus perutilis, antiquis minus exculta fuit, iam vero maturitatem suam nacta potest videri. Sed linquamus timidos hosce ac pergamus dicere de iucunditate, qua navigantes peregre non raro affici possint. Quid ergo iucundius quam variarum gentium mores ac ritus cognoscere? Quid amoenius quam naturae miracula hic illic observare? Quid delectabilius quam adire loca priscorum literis monumentisque condecorata? Quam lustrare campos ubi Troia fuit?Ga naar voetnoot19
Quam invisere regiones calcatas a viris sanctissimis, etiam a sospitatore humani generis Jesu Christo? Quam videre Aetnam ardentem, in cuius crateres Empedocles vivus insiluit?Ga naar voetnoot20 Quam conspicere Vesuvium, dies noctesque flammas eructantes,Ga naar voetnoot21 cuius cineres atque favillae Plinii avunculum exstinxerunt?Ga naar voetnoot22 Quam contemplari amnem Clitorium, fluvium EuripumGa naar voetnoot23 et tot alios amnes, fontes, montes suis stupendis proprietatibus perce- | |
lebres? Porro quid iucundius quam notare alias orientes et occidentes stellas, inter eas Canopum,Ga naar voetnoot24 stellam toto caelo lucidissimam. Denique quid gratius quam ipso experimento discere dari antipodes sive homines qui vestigia nostris premant contraria?Ga naar voetnoot25 Quod antiquitas olim fabulosum credidit, verum ab Argonautis nostris iam ita compertum est, ut multo verius sit quam quae apud Sagram, ut habet proverbium,Ga naar voetnoot26 olim acciderunt. Tot res iucundas, gratas, acceptas, amoenas, A[uditores] O[rnatissimi], cum navigatio nobis praestet, quis perhibeat eam voluptate et quidem summa non commendari. Dicam amplius: navigatio insuper necessaria est, utique sine ea mortales saepenumero ad incitas redigerentur. Nam annona incolarum multitudini non semper sufficit, agri non sunt semper aeque foecundi. Nisi ergo penuriae navium ope aliunde succurreretur, multis ad restim res rediret ac non pauci fame perirent. Scio equorum atque aliorum iumentorum auxilio etiam advehi posse annonam, sed eorum non est usus, si nationes amnibus, paludibus, fluminibus, maribus, rupibus disterminantur, et quae foret illa copia quae sic adveheretur? Exigua admodum profecto, quae neutiquam sufficeret. Addam aliud: nisi navigatio esset reperta, religio salutaris non posset diffundi per totum terrarum orbem, quin eadem latuisset et nobis etiamnum, quando discreta nostra regio est per multa flumina atque maria ab ea tellure, in qua sospitator humani generis eandem primum divulgavit. Attexere possem, A[uditores] O[rnatissimi], multa alia. Sed non abutar patientia vestra;Ga naar voetnoot27 finem dicendi faciam. Audivistis navigationis laudes. Dixi de antiquitate, recensui utilitatem, commendavi iucunditatem, adstruxi necessitatem. Quid superest quam ut mecum statuatis artem hanc esse numerandam inter artes quammaxime laudabiles; potissimum, quia per eam nostrates arctioribus terrae finibus inclusi latiorem viam oceano affectarunt et mercatum imperiumque cum sole diffuderunt. Gratulemur quoque nobis ob eam inventam, quia nos, Musarum alumni, iam peregrinationes suscipere possumus comparandae eruditionis ergo ac dein redire tincti cognitione bonarum literarum atque artium humaniorum, quae nobis in omni vita sit honori atque emolumento. Dixi. |
|