Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7387. 1645 maart 25. Van S. Rosenhane.Ga naar voetnoot1Excellentissime domine legate, In quam acerbitatem eruperat tandem illa inter legatos Gallicos diu habita simultas, antehac Excellentiae vestrae innotescere potuit.Ga naar voetnoot2 Accidit id autem nuper elapsa Dominica QuinquagesimaGa naar voetnoot3 in praesentia mea et ex occasione, quod de exhibita nobis insciis propositioneGa naar voetnoot4 ex praescripto dominorum legatorum Sueciae modeste sum conquestus.Ga naar voetnoot5 In | |
eo autem quod nunc uterque illorum causam suam in aula defendere conatur,Ga naar voetnoot6 id quoque adfingi intelligo, me ex instigatione alterutrius eorum mandatum legatorum Sueciae frivole supposuisse,Ga naar voetnoot7 cum id ob angustiam temporis, ab exhibita nimirum propositione die Veneris ad diem Solis, habere nequiverim. Quae accusatio cum et veritati sit contraria et integritatem meam ac famam non leviter tangat, Excellentiae vestrae constare volui me nihil quicquam in huius vel alterius gratiam supposuisse et finxisse, nec aliud in hoc negotio egisse quam quod illustrissimi Sueciae legati admonuerint et muneris mei interesse iudicaverim. Quod, dum per occasionem licuerit, rogo ut Excellentia vestra iis qui de hoc forte sermonem iniicere poterunt, declarare velit meamque prae hac calumnia innocentiam sibi habere commendatam. In caeteris post ultimam meam nihil horum locorum actum est. Sabaudiae tamen ducis legatus pridie appulit.Ga naar voetnoot8 De victoria nostratum in Bohemia nullum porro est dubium.Ga naar voetnoot9 Quanta deinceps in rebus omnibus subsequatur mutatio, Excellentia vestra optime iudicare potest. Deo Excellentiam vestram officiosissime commendo, Excellentiae vestrae ad officia paratissimus servitor,
| |
Monasterii, die 15 Martii anno 1645. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 April 1645. In dorso staat in een onbekende hand: N. XV. Litterae Gus. et Sche. Rosenhane 1639-45. |
|